FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148  
149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   >>   >|  
de animo meo, et [Sidenote: Rom. 14, 16.]_blasphemaretur bonum nostrum?_ 4. Quin etiam, quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus[213] cedere coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pene jam necessitate deponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe intermittere*. Sed ubi plena voluntas [Sidenote: Ps. 45, 11.]_vacandi, et videndi quoniam tu es Dominus_, oborta mihi est atque firmata; nosti, Deus meus, etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse nunquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret: nescio utrum vel viginti[214] dies erant, sed tamen fortiter tolerabantur; quia recesserat cupiditas quae mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse me in hoc quisquam servorum tuorum fratrum meorum dixerit, quod jam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, Domine misericordissime, nonne et hoc peccatum, cum caeteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi? [Sidenote: III. Verecundus concedit illi rus suum.] 5. Macerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. Nondum christianus, conjuge fideli; ea ipsa tamen arctiore prae caeteris compede, ab itinere quod aggressi eramus, retardabatur: nec christianum esse alio {148} modo se velle dicebat, quam illo quo non poterat. Benigne sane obtulit, quamdiu ibi essemus, in re ejus essemus*. Retribues illi*, Domine, in [Sidenote: Luc. 14, 14.]_resurrectione justorum_, quia jam ipsam [Sidenote: Ps. 124, 3.]_sortem_ retribuisti ei. Quamvis enim absentibus nobis, cum Romae jam essemus, corporali aegritudine correptus, et in ea christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit: ita misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus; indicant hortationes et consolationes tuae: fidelis promissor, reddis* Verecundo, pro rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requievim
PREV.   NEXT  
|<   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148  
149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

essemus

 

christianus

 
nostro
 

caeteris

 

propter

 

Domine

 

Verecundus

 

fidelis

 

itinere


compede

 
dicebat
 

poterat

 
eramus
 
retardabatur
 

christianum

 

aggressi

 

deseri

 

remisisti

 

concedit


ignovisti

 

sancta

 

misericordissime

 

peccatum

 

horrendis

 
funereis
 

Macerabatur

 

anxietudine

 

videbat

 

consortio


Nondum

 

conjuge

 
arctiore
 

fideli

 

Benigne

 

tenebatur

 

vincula

 

tenacissime

 

quibus

 

justorum


dolore
 
numerantes
 

intolerabili

 

cruciaremur

 

Gratias

 
egregiam
 

humanitatem

 
noster
 
Cassiciaco
 

requievim