FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166  
167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   >>   >|  
mihi quorum mihi aures charitas aperit. 4. Verumtamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones praeteritorum malorum meorum, quae [Sidenote: Ps. 31, 1.]_remisisti et texisti_ ut _beares me_ in te, mutans animam meam fide et Sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor ne dormiat in desperatione et dicat, Non possum; sed evigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. Et delectat bonos audire praeterita mala corum qui jam carent eis; nec ideo delectat quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu Domine Deus meus cui quotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua; quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi et commemoravi. Sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt qui me noverunt et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt; sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. Volunt ergo audire confitentem me quid ipse intus sim, quo nec {170} oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen volunt; numquid cognituri? Dicit enim eis charitas qua boni sunt non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi. [Sidenote: IV. Quod magni sint fructus hujuscemodi confessionis.] 5. Sed quo fructu id volunt? An congratulari mihi cupiunt cum audierint quantum accedam* munere tuo, et orare pro me cum audierint quantum retarder pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim parvus est fructus, Domine Deus meus, ut [Sidenote: 2 Cor. 1, 11.]_a multis tibi gratiae agantur de nobis_, et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non [Sidenote: Ps. 143, 8.]_filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis_; sed fraternus ille qui cum approbat me, gaudet de me; cum autem improbat me, contristatur pro me: quia sive approbet sive improbet me, diligit me. Indicabo me talibus; respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt et dona tua; mala mea delicta mea sunt et judicia[256] tua. Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de
PREV.   NEXT  
|<   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166  
167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

fructu

 

fraternus

 
gratiae
 

audire

 

talibus

 

noverunt

 

cupiunt

 

fructus

 

confitentem


volunt

 
audierint
 

multis

 
misericordiae
 
Indicabo
 

quantum

 

Domine

 

delectat

 

suspirent

 

charitas


dextera

 

quorum

 

intendere

 

hujuscemodi

 

credituri

 
confessionis
 

instituta

 

delicta

 

mentem

 

possunt


congratulari

 

judicia

 
Respirent
 

mentiri

 

ascendant

 

conspectum

 

numquid

 

cognituri

 

fletus

 

credit


hymnus
 
gaudet
 

doleat

 

dolendum

 

Animus

 
oculum
 

amandum

 
animus
 
improbat
 

approbat