FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170  
171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   >>   >|  
io in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cujuscemodi* rebus sensis invectarum. Ibi reconditum est quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo, vel utcumque variando ea quae sensus attigerit; et si quid aliud commnendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepelivit oblivio. Ibi quando sum, posco ut proferatur quidquid volo, et quaedam statim prodeunt; quaedam requiruntur diutius, et tanquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur; quaedam catervatim se proruunt*, et dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia, Ne forte nos sumus? Et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod* volo, atque in conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie, sicut poscuntur suggerentur; et cedunt praecedentia consequentibus; et cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. Quod totum fit, cum aliquid narro memoriter. {174} 13. Ibi sunt omnia distincte generatimque servata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt; sicut lux atque omnes colores formaeque corporum per oculos; per aures autem omnia genera sonorum: omnesque odores per aditum narium; omnes sapores per oris aditum; a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve, sive extrinsecus sive intrinsecus corpori. Haec omnia recipit recolenda cum opus est et retractanda grandis memoriae recessus, et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus ejus; quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam, et reponuntur in ea. Nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscenti eas. Quae quomodo fabricatae sint quis dicit, cum appareat quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae? Nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea* profero, si volo, colores; et discerno inter album et nigrum, et inter quos alios volo: nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint, et quasi seorsum repositi lateant. Nam et ipsos posco si placet, atque adsunt illico. Et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum volo; imaginesque illae colorum quae nihilominus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur qui influxit ab auribus. Ita caetera quae per sensus caeteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet: et auram liliorum discerno a violis, nihil olfaci
PREV.   NEXT  
|<   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170  
171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   >>   >|  



Top keywords:

quaedam

 
intrant
 

discerno

 

colores

 

quaeque

 

oculos

 
aditum
 
ingesta
 

sensus

 

memoriae


quidquid

 

quomodo

 

fabricatae

 

reminiscenti

 

imagines

 
praesto
 

cogitationi

 
silentio
 

tenebris

 

habito


memoria

 

praetoria

 

reconditae

 
quibus
 

appareat

 

sensibus

 

raptae

 

interiusque

 
sensarum
 

recessus


grandis

 

nescio

 
thesauri
 

secreti

 

retractanda

 

corpori

 
intrinsecus
 
recipit
 

recolenda

 

ineffabiles


reponuntur
 

profero

 

foribus

 

campos

 

thesaurus

 

interrumpunt

 

retractatur

 
influxit
 

interponunt

 
imaginesque