FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165  
166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   >>   >|  
s flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim [Sidenote: Ps. 50, 8.]_veritatem dilexisti_, quoniam [Sidenote: Joh. 3, 21.]_qui facit eam, venit ad lucem_. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus. [Sidenote: II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.] 2. Et tibi quidem, Domine, [Sidenote: Heb. 4, 13.]_cujus oculis nuda est_ [Sidenote: Ecclus. 42, 18.]abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places, et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et abjiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear, dixi. Neque enim* id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animae et clamore cogitationis, quem novit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: [Sidenote: Ps. 5, 13.]_quoniam tu, Domine, benedicis justum_, sed prius eum [Sidenote: Rom. 4, 5.]_justificas impium_. Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit, et non tacite. {169} Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim* dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris; aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris. [Sidenote: III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.] 3. Quid mihi ergo est cum hominibus ut audiant confessiones meas, quasi ipsi [Sidenote: Ps. 102, 3.]_sanaturi_ sint _omnes languores meos_? Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. Quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? Et unde sciunt, cum a meipso de meipso audiunt, an verum dicam; quandoquidem [Sidenote: 1 Cor. 2, 11.]_nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est_? Si autem a te audiant de seipsis, non poterunt dicere, Mentitur Dominus. Quid est enim a te audire de se, nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit, et dicit, Falsum est, nisi ipse mentiatur? Sed quia [Sidenote: Ibid. 13, 7.]_charitas omnia credit_, inter eos utique quos connexos sibimet unum facit, ege quoque, Domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera confitear; sed credunt
PREV.   NEXT  
|<   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165  
166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

confiteri

 

Domine

 

audiant

 

audire

 

verbis

 

displicere

 

quoniam

 

fructu

 

confitear


meipso

 

hominibus

 

tacite

 
aliquid
 

alienam

 

corrigendam

 
audiunt
 
sciunt
 

cognoscendam

 

nolunt


quaerunt

 

desidiosum

 
sanaturi
 

confitebitur

 

deinceps

 

dixeris

 

audieris

 

fuerit

 

quanto

 

languores


Curiosum

 

flenda

 

confessiones

 

credit

 

utique

 

charitas

 

mentiatur

 

connexos

 

sibimet

 

demonstrare


quibus

 

possum

 

credunt

 
homines
 

confiteor

 

quoque

 

Falsum

 

hominum

 
agatur
 
homine