FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  
nstantiam terminorum doctrinaeque grammaticae incongruentiam protulisset, quae tamen nil demonstrant nisi parum definitam ac rudem illo tempore linguam latinam in rebus grammaticis fuisse et in diuersis librorum partibus diuersos auctores secutum esse Varronem securum de praeceptorum discrepantia. Footnote 27: Inpeditius est iudicium de sequentibus uerbis, quae nec cum reiectaneis nec cum antecedentibus coniunctione _sic_ coniungi potuerunt, cum ne minima quidem similitudo inter illa et haec intercedat. praeterea suspitionem mouent praeterita, ut dixi, non nisi hoc loco obuia et iam ab Henrico Stephano Varrone indigna iudicata _quasi quicunque metuit, etiam tremat_. sed caue ne haec quoque praeter uerba _tremuisti timuisti_ ab interpolatore orta existimes, nam ille suam doctrinam e Varrone hausit, talia autem nusquam leguntur, et non sunt ueriloquia a mente ducta, quae illum adamasse uidimus. uereor autem, ne interpositis illis nugis quaedam exciderint. cum enim transitus a reminisci comminisci uerbis ad tremorem nullo addito uerbo durior uideatur, quam quem in tali etiam scriptore feras, _sic_ illud fortasse ad omissa quaedam spectauit et uerba cum sequentibus coniungenda sunt: _sic quod frigidus timor, tremor dictum a similitudine uocis, quae tunc cum ualde tremunt apparet._ Si qui uero abruptum et neglegens scribendi genus premunt, monendi sunt, Varronem omnem ornatum et elegantiorem enuntiatorum coniunctionem consulto uitasse et quasi defugisse (cf. G. Scioppius consult. de schol. et stud. rat. p. 50. Th. Mommsen roem. Gesch. III p. 565) eumque Ciceroni de industria obnixum esse, praeterea autem de omnibus subtilioribus certi quidquam statui (cf. W.A. Becker ztschr. f. altthw. 1845 p. 992. Spengel ibid. 1846 p. 143) ante non posse quam de Florentini codicis (cf. A. Mai praef. ad Cic. de republ. Romae 1822 p. 20; W. Corssen orig. poes. Rom. p. 54; Spengel emend. in Tacit, p. 4) singulis locis constet, quam ob rem uir cl. qui olim et nuper de Varrone optime meruit, ut editionem quam intus seruat in lucem edere uelit, etiam atque etiam rogandus est. Haec si probabiliter disputata sunt, omnia O. Muelleri argumenta ipsamque coniecturam festinantius quam circumspectius prolatam concidere uidimus. neque uero perspicuum est, quomodo hos libros in lucem rediisse et ad nos uenisse cogitauerit, qui praef. Festi p. XXX Verrium Flaccum eis usum esse negat, 'quia delitescebant e
PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  



Top keywords:
Varrone
 
Spengel
 

sequentibus

 

uidimus

 

praeterea

 

quaedam

 

uerbis

 

Varronem

 

elegantiorem

 
ornatum

consulto
 

enuntiatorum

 

altthw

 

monendi

 

coniunctionem

 
premunt
 

Florentini

 

codicis

 
scribendi
 

ztschr


Becker

 

industria

 

obnixum

 

omnibus

 
Mommsen
 

eumque

 

Ciceroni

 

subtilioribus

 

Scioppius

 

defugisse


uitasse
 
consult
 
statui
 

quidquam

 

circumspectius

 
festinantius
 

prolatam

 

concidere

 

perspicuum

 
coniecturam

ipsamque

 
disputata
 

probabiliter

 

argumenta

 

Muelleri

 
quomodo
 
Flaccum
 
delitescebant
 

Verrium

 
rediisse