FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178  
179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   >>   >|  
si homo notus sive conspiciatur oculis, sive cogitetur, et nomen ejus obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non connectitur: quia non cum illo cogitari consuevit, ideoque respuitur donec illud adsit, ubi simul assuefacta notitia non inaequaliter acquiescat. Et unde adest, nisi ex ipsa memoria? Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi novum credimus, sed recordantes {182} approbamus hoc esse quod dictum est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque enim omnimodo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus. [Sidenote: XX. Ut beatudinem omnes appetant, oportet eam noverint.] 29. Quomodo ergo te quaero, Domine? Cum enim te Deum meum quaero, vitam beatam quaero. Quaeram te ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea, et vivit* anima mea de te. Quomodo ergo quaero vitam beatam, quia non est mihi donec dicam, "Sat est," illic ubi oportet ut dicam? quomodo eam quaero? Utrum per recordationem, tanquam eam oblitus sim, oblitumque me esse adhuc teneam; an per appetitum discendi incognitam, sive quam nunquam scierim, sive quam sic oblitus fuerim ut me nec oblitum esse meminerim? Nonne ipsa est beata vita quam omnes volunt[259], et omnino qui nolit nemo est? Ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? Ubi viderunt, ut amarent eam? Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est; et sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam, quam illi qui jam re ipsa beati sunt; sed tamen meliores quam illi qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita vellent beati esse, quod eos velle certissimum est. Nescio quomodo noverunt eam, ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago utrum in memoria sit: quia si ibi est, jam beati fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine qui primus peccavit, [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_in quo_ et _omnes mortui sumus_, et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc; sed quaero utrum in memoria sit beata vita. Neque enim amaremus eam nisi nossemus Audimus nomen hoc, et omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. Nam hoc cum Latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille si Graece hoc audierit; quoniam res ipsa nec Graeca nec Latina est, cui
PREV.   NEXT  
|<   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178  
179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   >>   >|  



Top keywords:

quaero

 

memoria

 

obliti

 

quomodo

 

nescio

 

Sidenote

 

omnino

 

noverunt

 
volunt
 
oblitus

habent

 

beatam

 
Quomodo
 

oportet

 

dictum

 

ideoque

 

notitia

 
delectamur
 

delectatur

 
beatus

Graecus

 
Inferiore
 

Latine

 

viderunt

 

amarent

 

Nimirum

 

quoniam

 

Latina

 

Graeca

 

habemus


audierit
 

quisque

 
quidam
 

Graece

 

ignorat

 

certissimum

 

Nescio

 

vellent

 

peccavit

 

singillatim


aliquando

 

homine

 

primus

 

satago

 

haberent

 

meliores

 
nossemus
 

Audimus

 

appetere

 

fuimus