. dies secundum artis regulam feminini
generis est, cum significat tempus: eius diminutio diecula et
ablatiuus casus producta -e- littera terminatus, ut ab hac
die, ab hac re, ab hac specie, uerum masculino genere
dicendum in trina obseruatione retinemus: in qualitate numero
aduerbio. qualitate, ut 'serenus dies' [numero serena],
numero, aut (ut _Vsener_) 'bis quinos silet ille dies' non
'bis quinas', aduerbio, ut hodie non hac die. Ceterum diecula
nihil praeiudicat, qui nihil (quia nonnulla _Wachsmuth_)
diminutiua recedunt a nominibus primae positionis, ut scutum
scutula (_corr. ex_ scutela) scutella, canis canicula, rana
raniculus.
4 nec quintam _N_ et quintam _p_ || 5 intellegitur
_p_ intellegatur N || 8 _Terent. Andr. IIII 2, 27_ ||
9 distinxit et ma{-s} gen{-e} _N_ distincxit
masculino genere _p_ ut _Putschius_ || cursum
significare _N_ cursus significaret _p_
_13_ Hic naeuus.
_13._ Gramm. inc. de generib. nom. 224 p. 89, 12 Haupt. p. 45
Otto: Naeuus generis neutri, sed Varro ad Ciceronem: *hic
naeuus*.
1 netius _bis cod. Laon._ neuuis _bis cod. Vindob._
_14_ Varro de lingua latina ait, talia ex Graeco sumpta
ex masculino in femininum transire et A litera finiri "ho
kochlias" haec cochlea, "ho charte:s" haec charta, "ho gausape:s"
haec gausapa.
_14._ Prisc. VII 55 p. 333, 1: Horatius in II sermonum (8, 10):
'his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo
mensam pertersit'. unde Persius (_VI 46_), quasi in e tantum
desinente supra dicti nominis ablatiuo, gausapa dixit
plurale, non gausapia: 'iam chlamydes regum, iam lutea
gausapa captis'. idem (_IIII 37_) 'balanatum gausape pectes'.
antiquissimi tamen et his gausapes et haec gausapa et hoc
gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominatiuo hoc
gausapum protulisse inueniuntur, unde Cassius ad Maecenatem:
'gausapo purpureo salutatus'. *Varro* uero *de lingua ...
gausapa.* Seneca Ouidium sequens: 'gausapa si sumpsit,
gausapa sumpta proba'. Char. p. 104, 8: gausapa Ouidius
(_art. am. II 300_) neutraliter dixit 'gausapa si sumpsit,
gausapa sumpta' et Cassius Seuerus ad Maecenatem 'gausapo
purpureo salutatus', sed Augustus in testamento: 'gausapes,
lodices purpureas et colorias meas'. *Varro* autem ait
uocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex
masculino in femininum latine transire et A littera
terminari, uelut "kochl
|