. Nec idem modus
utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est. Et saepe
incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an
voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum
hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium,
gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu
salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor
resistere, et invoco dexteram tuam* et ad te refero aestus meos, quia
consilium mihi de hac re nondum stat.
45. Audio vocem jubentis Dei mei: [Sidenote: Luc. 21, 34.]_Non graventur
corda {190} vestra in crapula et ebrietate_. Ebrietas longe est a me;
misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula[274] autem nonnunquam subrepit
servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. [Sidenote: Sap. 8, 21.]_Nemo
enim potest esse continens, nisi tu des._ Multa nobis orantibus tribuis; et
quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea
cognosceremus, antea* accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te
factos sobrios ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam
fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam
factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam:
[Sidenote: Ecc. 18, 30.]_Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate
tua avertere._ Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: [Sidenote:
1 Cor. 8, 8.]_Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non
manducaverimus, deerit nobis._ Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum
faciet, nec illa aerumnosum. Audivi et alteram: [Sidenote: Phil. 4,
11-13.]_Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et
penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat._ Ecce miles
castrorum coelestium, non pulvis quod nos* sumus. Sed memento, Domine, quia
pulvis sumus, et de [Sidenote: Ps. 102, 14; et Gen. 3, 19.]_pulvere fecisti
hominem_; et [Sidenote: Luc. 15, 24. 32.]_perierat, et inventus est_. _Nec_
ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae
inspirationis adamavi: _Omnia possum_, inquit, _in eo qui me confortat_.
Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis[275]. Iste se
accepisse confitetur, et [Sidenote: 1 Cor. 1, 30. 31.]_quod gloriatur, in
Domino gloriatur_*. Audivi alium rogantem ut accipiat: [Sidenote: Ecc. 23,
6.]_Aufer a me_, inquit, _concupiscentias ventris_. Unde apparet, sancte
D
|