id non potens es* Deus omnipotens, sanare omnes languores animae
meae, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei soporis
exstinguere? Augebis, Domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea
sequatur me ad te, concupiscentiae visco expedita, ut non sit rebellis
sibi, atque ut in somnis etiam, non solum non perpetret istas corruptelarum
turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne
consentiat quidem. Nam ut nihil tale vel tantillum libeat*, quantulum
possit nutu cohiberi, {189} etiam in casto dormientis affectu, non tantum
in hac vita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui
[Sidenote: Eph. 3, 20.]_vales facere supra quam petimus et intelligimus_.
Nunc tamen in quid* adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi Domino bono meo
[Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultans cum tremore_ in eo quod donasti mihi, et
lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans* perfecturum te in me
misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora
et exteriora mea, cum [Sidenote: 1 Cor. 15, 54.]_absorpta fuerit mors in
victoriam_.
[Sidenote: XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.]
43. Est alia [Sidenote: Mat. 6, 34.]_malitia diei_, quae utinam _sufficiat_
ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam
[Sidenote: 1 Cor. 6, 13.]_escas et ventrem destruas_, cum occideris
indigentiam meam* satietate mirifica, et [Sidenote: Ib. 15,
54.]_corruptibile hoc indueris incorruptione_ sempiterna. Nunc autem suavis
est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et
quotidianum bellum gero in jejuniis, saepius [Sidenote: Ib. 9, 27.]_in
servitutem redigens corpus_ meum; et dolores mei voluptate pelluntur. Nam
fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris, necant, nisi
alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est, ex consolatione
munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et coelum
serviunt, calamitas deliciae vocantur*.
44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus
accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in
ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus
voluptas est, et non est alius qua transeatur quo* transire cogit
necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam
pedissequa periculosa jucunditas; et plerumque praeire conatur, ut ejus
causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo
|