FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188  
189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>   >|  
probare in Ecclesia; ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Tamen, cum mihi accidit ut me amplius cantus, quam res quae canitur, moveat, poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Ecco ubi sum; flete mecum, et pro me flete, qui aliquid boni vobiscum intus agitis unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non vos haec movent. Tu autem, Domine Deus meus, exaudi; respice, et vide*, et [Sidenote: Ps. 6, 3.]_miserere, et sana me_, in cujus oculis [Sidenote: Ps. 77, 10.]_mihi quaestio factus sum_, et _ipse est languor meus_. [Sidenote: XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.] 51. Restat voluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquor* confessiones quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus tentationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemiscentem, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 2.]_habitaculum meum, quod de coelo est, superindui cupientem_. Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi. Non teneant haec animam meam: teneat eam Deus [Sidenote: Gen. 1, 31.]_qui fecit_ haec, _bona_ quidem _valde_; sed ipse est bonum meum, non haec. Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti, et eam non advertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur: et si diu absit, contristat animum*. 52. [Sidenote: Tob. 4.]O lux quam videbat Tobias, cum clausis oculis istis filium docebat vitae viam, et ei praeibat pede charitatis nusquam errans. Aut quam videbat Isaac praegravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit. [Sidenote: Gen. 27.]Aut quam videbat Jacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis, in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiavit; et nepotibus suis ex Joseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, [Sidenote: Gen. 48. 49.]sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. Ipsa est lux, una est*, et unum omnes qui vident et amant eam. At ista corporalis de qua loquebar, illecebrosa {194} ac periculosa dulcedine condit vitam saeculi caecis amatoribus. Qui autem et de ipsa laudare te norunt, "Deus[279] creator omnium," assumunt ea
PREV.   NEXT  
|<   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188  
189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

videbat

 

oculis

 

oculorum

 

carnis

 

agitis

 

cernimus

 

praeibat

 
docebat
 
cuncta

ubiubi

 

nusquam

 
praegravatis
 

regina

 

opertis

 

colorum

 

charitatis

 
errans
 

perfundens

 
vehementer

contristat

 
animum
 

requiratur

 

repente

 

subtrahatur

 

desiderio

 

senectute

 

Insinuat

 

allapsu

 

blanditur


Tobias
 

clausis

 
multimodo
 

advertenti

 

agenti

 

filium

 

corporalis

 

loquebar

 

illecebrosa

 

periculosa


vident

 

discernebat

 

imposuit

 

dulcedine

 

condit

 

norunt

 
creator
 

omnium

 

assumunt

 

laudare