FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180  
181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   >>   >|  
velle gaudere, atque {184} ipsum gaudium vitam beatam vocant? Quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen quo pervenire omnes nituntur, ut gaudeant. Quae quoniam res est quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae vitae nomen auditur. [Sidenote: XXII. Beata vita quae, et ubi.] 32. Absit, Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi; absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim [Sidenote: Is. 48, 22.]_gaudium_ quod _non_ datur _impiis_, sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te; ipsa est, et non est altera[260]. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur. [Sidenote: XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.] 33. Non ergo certum est quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quae sola vita beata est, non utique vitam beatam volunt. An omnes hoc volunt? Sed [Sidenote: Gal. 5, 17.]_quoniam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ut non faciant quod volunt_, cadunt in id quod valent, eoque contenti sunt; quia illud quod non valent, non tantum volunt, quantum sat est ut valeant[261]. Nam quaero ab omnibus utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. Beata quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te qui [Sidenote: Joh. 14, 6.]_veritas es_, Deus [Sidenote: Ps. 26, 1; 41, 11.]_illuminatio mea, salus faciei meae, Deus meus_. Hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam quae sola beata est omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt[262]. Multos expertus sum qui vellent fallere; qui autem falli, neminem. Ubi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? Amant enim et ipsam, quia* falli nolunt. Et cum amant beatam vitam quod non est aliud quam de veritate gaudium, utique amant etiam veritatem; nec amarent nisi esset aliqua notitia ejus in memoria eorum. Cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? Quia fortius occupantur in aliis quae potius eos faciunt miseros, quam illud beatos quod tenuiter meminerunt[263]. Adhuc enim modicum lumen {185} *est in hominibus; ambulent, [Sidenote: Joh. 12, 35.]_ambulent, ne eos tenebrae comprehendant_. 34. Cur autem "veritas pa
PREV.   NEXT  
|<   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180  
181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   >>   >|  



Top keywords:

volunt

 

gaudium

 

Sidenote

 

veritate

 

beatam

 

gaudere

 

dicere

 

quoniam

 
utique
 
noverunt

veritatem

 

adversus

 
valent
 

aliqua

 

veritas

 

beatos

 

dubitant

 
ambulent
 

memoria

 
quippe

quantum

 
hominibus
 

modicum

 

falsitate

 

quaero

 

omnibus

 

valeant

 

malint

 

tantum

 

meminerunt


tenebrae
 

comprehendant

 
tenuiter
 

gaudent

 

neminem

 

vellent

 

fortius

 

fallere

 

contenti

 

amarent


nolunt

 

expertus

 

miseros

 

faciei

 

illuminatio

 

notitia

 
faciunt
 

potius

 

occupantur

 

Multos