FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191  
192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   >>   >|  
us. Pro salute autem cujusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae; et te facientem quod vis, das* mihi, et dabis libenter sequi. 57. Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas quotidie nostra tentatur*; et quam saepe labamur, quis enumerat? Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter advertimus! Canem currentem post leporem jam non specto, cum in circo fit: at vero in agro, si casu transeam, avertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione, atque ad se convertit illa venatio; non deviare cogens corpore jumenti, sed cordis inclinatione. Et nisi jam mihi demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, aut ex ipsa visione per aliquam considerationem in te assurgere, aut totum contemnere atque transire, vanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stellio muscas captans, vel aranea retibus suis irruentes implicans, saepe intentum facit? Num quia parva sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde esse intentus incipio. Aliud est cito {197} surgere, aliud est non cadere. Et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna valde misericordia tua. Cum enim hujuscemodi rerum conceptaculum* fit cor nostrum, et portat copiosae vanitatis catervas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum dum ad aures tuas vocem cordis intendimus, nescio unde irruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur. Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos reducet in spem, nisi tota misericordia tua*, quoniam coepisti mutare nos? [Sidenote: XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.] 58. Et tu scis quanta ex parte mutaveris, qui me primitus sanas a libidine vindicandi me, ut _propitius_ fias etiam caeteris [Sidenote: Ps. 102, 3-5.]_omnibus iniquitatibus meis, et sanes omnes languores meos, et redimas de corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et misericordia, et saties in bonis desiderium meum_; quia* compressisti a timore tuo superbiam meam, et mansuefecisti jugo tuo cervicem meam. Et nunc porto illud, et [Sidenote: Mat. 11, 30.]_lene est_ mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et vere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam. 59. Sed numquid, Domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus Dominus es qui non habe
PREV.   NEXT  
|<   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191  
192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   >>   >|  



Top keywords:

misericordia

 

Sidenote

 

cordis

 

quoniam

 

libenter

 

aliquid

 

contemnenda

 

deputabimus

 
praeciditur
 
Numquid

reducet

 

tertium

 
tentationis
 

superbiae

 

Domine

 

cogitationibus

 

coepisti

 
mutare
 

numquid

 
nugatoriis

catervas

 
vanitatis
 

orationes

 

interrumpuntur

 

nostrae

 

copiosae

 

portat

 

conceptaculum

 

nostrum

 

turbantur


intendimus
 

nescio

 
dominaris
 

irruentibus

 

conspectum

 

Dominus

 

corruptione

 

corones

 

redimas

 

languores


miseratione

 

saties

 

mansuefecisti

 

cervicem

 

superbiam

 

desiderium

 
compressisti
 

timore

 

iniquitatibus

 

omnibus