FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  
omino (Petron. fragm. Trag. 66 p. 79 Buech.) uel simili liquamine acuto (cf. Cato de re rust. 117. 118) dixisse uidetur (fr. 31). graeco uerbo "oxos" rarissime scriptores latini usi sunt, oliuum pro oleo antiqui poetae (ut Plaut. Pseud. 301. Lucr. II 391. Catull. 6, 8) dixerunt quod posteriorum aliquot imitantur. Footnote 23: Vno Plauti (mil. gl. 271) loco in codice Ambrosiano _Philocomasii custos_ legitur, ubi tamen Ritschelius _Philocomasio custos_ (cf. 1431) cum reliquis libris maluit; quem locum mihi significauit Carolus Zangemeister. Footnote 24: Etymologias in hoc Lactanti libello obuias cur non ad libros de l.l. rettulerim, quamuis cap. V libri ad Ciceronem laudentur, nunc accurate exponere longum est. uerbo moneo omnes ad hominum membra pertinere et cum artissime inter se cohaereant cum loco cap. 12 (cf. Censorin. de die nat. 6, 1) ad Tuberonem de origine humana (cf. Censorin. 9, 1. Ritschl de Varr. logist. p. XI) referendas esse. Restat liber ille qui quasi *prooemium totum opus* exordiebatur. orationem esse natura tripartitam ibi Varronem exposuisse, initio libri octaui probatur ubi hoc _in superioribus libris_ legi dicit, cui rei uix aptiorem locum inuenies. de uniuersa ergo oratione egit; quo loco de ratione, quae inter res et uerba intercedat, in qua re cardo totius doctrinae stoicorum uertitur, non potuit non disputare. peropportune igitur accidit, ut etiam hunc locum quomodo fere tractauerit, ex Augustino (fr. 1*) cognoscere possimus. uerbum uniuscuiusque rei signum esse statuit, quod ab audiente possit intellegi a loquente prolatum, omne ergo uerbum sonare; de sono autem uerbi (stoicorum locus "peri pho:ne:s") in his libris non esse agendum, sed de uerbo quantum ei res quaedam subiecta sit (stoicorum locus "peri pragmato:n"). sequitur lubrica illa rerum uerborumque coniunctio, quae quasi per gradus quosdam uerbum dicibile dictionem rem amplectitur, quae uocabula graecis "pho:ne: lekton lexis pragma" (L.D. VII 57) respondentia, num a Varrone sumpserit Augustinus pro certo adfirmare non audeo. deinde pluribus de uerbis disputare debuit, ibique fortasse unam uel plures etymologiarum posuit, quas Augustinus habet, quarumque illas quae a uero uerbum ducunt huic loco perquam aptas Varronique quasi surreptas esse uides. a uerbo ad tres praecipuas disciplinas, quae ad uerba spectant transiit, cui argumenti quod tractandum sibi sumpserit circumscriptioni breuem sine dubio omnium li
PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  



Top keywords:

uerbum

 

libris

 

stoicorum

 

custos

 

Augustinus

 

disputare

 
Footnote
 

sumpserit

 
Censorin
 
sonare

quaedam

 
subiecta
 
quantum
 

agendum

 
statuit
 

potuit

 
uertitur
 

peropportune

 
igitur
 

accidit


doctrinae

 
totius
 

ratione

 

intercedat

 

quomodo

 

signum

 

audiente

 

possit

 

loquente

 

intellegi


uniuscuiusque

 

possimus

 

tractauerit

 
Augustino
 
cognoscere
 

prolatum

 

gradus

 

quarumque

 

ducunt

 

perquam


fortasse

 

ibique

 
plures
 

posuit

 
etymologiarum
 
Varronique
 

surreptas

 
breuem
 
circumscriptioni
 

omnium