tiuum singularis in -e
formarent, datiuo et ablatiuo pluralis in -bus exirent. ceterum
Plinius in hac re Varronis praecepta diligentissime indagasse et quae
in uariis libris docuerat conlegisse uidetur, unde uidere licet,
doctis Romanis dubium fuisse quid in huiusmodi nominibus sequendum
sit. Denique, indeclinabilibus non neglectis (fr. 23), ad
declinationem augendi et minuendi transiisse uidetur (cf. VIII 75
p. 447 sq. VIIII 72 p. 509), qua conparatiua et diminutiua, ut cum
Prisciano loquar, conprehendit. ibi conparatiua et in maius et in
minus fieri dixit, generisque alterius (fr. 24) exempla _inuenior non
satis iuuenis, senior non satis senex_ posuit.
*De libro duodecimo*, cum praeter unum fragmentum fortasse inde
sumptum (fr. 27) nihil ex eo seruatum sit, tacere quam hariolari malo.
suspitionem uero quandam mouent Diomedis (p. 371, 23) uerba corrupta
(fr. 26), in eo capite conscribendo Varronis doctrinam non neglectam
fuisse. cum autem quae ex eius libro sumpta sint accuratius
circumscribere non contigerit, hoc breuissime monito ad *librum
decimum tertium* transeo.
Perpauca de *poeticorum uocabulorum explicatione* scimus. in Nelei
carmine et Liui Odyssia puellam _puera_ dictam esse uoluit (fr. 28),
ubi Aelius Stilo _puer_ retinuit, in quo analogiae studium uides.
Varronis sententiam probauit Suetonius (cf. A. Reifferscheid quaest.
Suet. p. 465), ut fortasse bonam partem exemplorum (Prisc. I p. 231)
de uerbis puellus puerus puer puera prolatorum, cum optime huc
quadrent, a M. Terentio acceperit. Mulierum nomina graeca -on
terminata ut Leontion Chrysion mire traditur (fr. 29) in ablatiuo et
datiuo tantum eum declinare uoluisse, quod per se ineptum est. nescio
an potius exposuerit, genetiuum, nam reliqui casus nominatiuo similes
erant, in comoediis usitatum non fuisse; quam obseruationem
excerptores obscuram fecerunt, ut assolent. et re uera in Plauti
Terentique comoediis tales genetiui non, quantum ego quidem sciam{23},
occurrunt. Praeterea palpetras pro palpebris posuisse dicitur (fr.
30), eodem sine dubio ueriloquio usus quo Lactantius, qui ipsum
sequitur (de opific. dei 10){24}
ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria eos ciliorum
tegminibus occuluit unde oculos dictos esse Varroni placet.
nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest et
palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus
uallatae, septum oculis decentissimum praebent.
Denique de oxygaro (Mart. III 50, 4) uel oxyc
|