FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  
lemmatis et insuper misere mutilatum legatur. obseruationem igitur Caesaris de ablatiuo eorum uocabulorum quae similem nominatiuo genetiuum habeant et quae accusatiuum in -im faciant (cf. Charisium p. 47, 14 a Keilio bene conlatum) antiquos damnasse id est loquendo neglexisse Plinius dicit, quos Varro reprehenderit, sed iniuria, nam in quibusdam recte locutos esse, ut ipso teste 'ab hoc canali siti tussi febri' dixerint. Varro autem, quo et exempla (ab hoc cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete aue asse axe naue classe) a Plinio ei opposita ipsiusque uerba l.l. VIIII 112 p. 539 'qui dicit hoc monti et hoc fonti, cum alii dicunt hoc monte et hoc fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit uerum, alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit, confirmat' ducere uidentur, praecepit ut omnia tertiae declinationis nomina substantiua "analogo:s" ablatiuum datiuo similem haberent. ad eundem ablatiuum spectat, quod discrimen inter 'rure' et 'ruri' (fr. 19) exposuit. in his seuere analogiam secutus, alia ad uitae usum, quem etiam in libris VIII-X saepius premit, direxit, ut nos quodammodo constantiam desideremus. Plinius licet ipse quasdam exceptiones admiserit (Char. p. 129, 27) eum uituperat (fr. 20), quod falces axes lintres uentres stirpes urbes orbes uectes quidem in accusatiuo dicere uoluerit, sed in reliquis eiusdem speciei monteis et similia. de neutris graecis ut poema in his libris sic statuisse uidetur, ut ea aut prorsus tamquam latina (fr. 21) aut prorsus tamquam graeca (fr. 22) declinarentur et sic analogia, quae primo obtutu deesset, ualeret. quod illud quasi lex inuiolabilis, hoc ut constans usus a Plinio ponitur, id eo explicatur, quod pro suo consilio cohaerentem expositionem in breues regulas discerpsit, quas Romanum uel Charisium iterum breuiasse uidimus, quod multis exemplis confirmatur. aliter de eadem re in aliis libris scripsit. in IIII de utilitate sermonis (Char. p. 123, 3 cf. Consent. p. 2040P), ubi consuetudini communi multum concessisse uidetur, uniuscuiusque iudicio permisit, si Plinium Varronis expositionem secutum esse mecum putas, num poematis an poematibus dicere mallet. in libro de grammatica contra (Char. 131, 10 quem locum inde sumptum esse infra exponam) quo certa loquendi praecepta dabantur, poematibus schematibus et quae talia sunt dici iussit, quia nomina latina, et illa tamquam latina tractanda esse, quae abla
PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  



Top keywords:

tamquam

 

libris

 

latina

 

Plinius

 

uidetur

 

poematibus

 
alterum
 

expositionem

 
nomina
 
similem

Charisium

 
dicere
 
prorsus
 

Plinio

 
ablatiuum
 

analogia

 
obtutu
 

ponitur

 
explicatur
 

consilio


constans

 
ualeret
 

declinarentur

 

inuiolabilis

 

deesset

 

statuisse

 

stirpes

 

uentres

 

uectes

 

lintres


uituperat

 

falces

 

quidem

 
accusatiuo
 
graecis
 

graeca

 

neutris

 

similia

 

reliquis

 

uoluerit


eiusdem

 

speciei

 
monteis
 

exemplis

 
grammatica
 
mallet
 

contra

 
poematis
 
Varronis
 

Plinium