FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54  
55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   >>   >|  
. p. XXXXVII. ex eodem Plinio librum XI hausisse Romanus p. 80, 3 cl. Pompei p. 154 Char. p. 37, 13 uidetur. restant loci p. 58, 17 (de l.l. V 18 p. 131) 73, 10 ad Cic. V. (108 p. 111) 104, 13. 104, 28 ad Cic. VIII (54 p. 130) p. 105, 14 ad Cic. XIII quos Plinio Romanum debere demonstrari nequit. *Libro undecimo declinationes* ita exposuisse Varro uidetur, ut genera numerum casus deinceps persequeretur, quemadmodum VIII 46 p. 425 sq. VIIII 55 p. 495 sq. (cf. X 22 p. 556) fecit. Genera proprie ea esse docuit quae natura sint (cf. autem VIII 55 p. 495) eamque in animalibus sequendam esse (fr. 69); quando dubium sit genus, cognosci id posse ex deminutiuis (fr. 10) quae paucis exceptis genus uocabulorum principalium retineant (fr. 11). ubique analogiae studium in singulis tractandis conspicuum est, uocabula graeca in "-e:s", quae antiquorum alii aliter declinauerant, omnia a littera finiri et feminino genere proferri iussit, ut charta cochlea (fr. 14), 'dies' non sine discrimine masculino et feminino genere dicendum esse, sed illud si unum diem, hoc si temporis spatium significet (fr. 12). De numero nihil extat, nisi 'uis' etiam in plurali cum praecepisse (fr. 15), ita enim ut Probum (p. 31, 1 K.) interpreter, alterum fragmentum e libris de l.l. a Probo statim praemissum de 'uade et uase' (fr. 16) me mouet. de uis uocabulo cf. Char. 89, 14 cl. p. 548, l. Priscian. I p. 249, 9. Contra usum constantem (cf. Bentley ad Ter. And. II 1, 20) et Lucili sententiam (cf. Vel. Long. p. 2229. C. Lachmann ad Lucr. p. 329) genetiuum uocabulorum -ius et -ium finitorum duplici I scribere uoluit (fr. 17), ne contra regulam minor nominatiuo fieret, idemque rationem in vocatiuis postulare dixit, sed utilitatis (cf. VIII 10 p. 424 sq.) causa, ut casus discernerentur, hunc uno I proferri (cf. Gell. XIII 26, 1). De ablatiuo singulari tertiae declinationis I aut E finiendo non paucas regulas dederat C. Caesar in libro secundo de analogia, quo opere a Plinio diligenter adhibito num Varro usus sit, quamuis ualde probabile sit, certo dici nequit. statuit enim (Nipperd. p. 756) neutra in E (Char. p. 122, 13) L (Char. p. 119, 5) AR (Char. 122, 16. 133, 18) terminantia praeter iubar (et monosyllaba) ablatiuo in I proferenda esse. eiusdem de eodem I obseruationem Plinius, cui illa quoque debemus, respicere uidetur loco a Romano uel Charisio (18) tam male et breuiter contracto, ut Caesaris praeceptum ad quod Plini uerba referenda sunt in fine
PREV.   NEXT  
|<   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54  
55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   >>   >|  



Top keywords:

Plinio

 

uidetur

 

uocabulorum

 

ablatiuo

 

feminino

 

proferri

 
nequit
 

genere

 
fieret
 
idemque

nominatiuo

 
Priscian
 
vocatiuis
 

discernerentur

 
utilitatis
 

rationem

 
Contra
 

postulare

 
uocabulo
 

regulam


genetiuum

 
Lucili
 

sententiam

 

Lachmann

 

uoluit

 

constantem

 

contra

 

scribere

 

duplici

 

finitorum


Bentley

 

Plinius

 

quoque

 
respicere
 
debemus
 

obseruationem

 

eiusdem

 

terminantia

 

praeter

 

proferenda


monosyllaba

 

Romano

 
referenda
 

praeceptum

 
Caesaris
 
Charisio
 

contracto

 
breuiter
 
Caesar
 

dederat