FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  
eneribus et numeros numeris et personas personis et tempora temporibus congrua disponere_ (XVII 185 II p. 200). denique si unicus terminus, quo Varronem in libris syntacticis usum esse e Gellii testimonio scimus, *proloquium* his recurrit, quod uerbum praeter Martianum Capellam et Arnobium nemo adhibuit (nam Pseudo-Apul. de dogm. Plat. III p. 262 Hild. nihil nisi Varronem ita dixisse refert), his argumentis coniunctis adducor, ut eas libelli istius particulas, quae ingenium Varronianum prodant, ad libros de lingua latina referam. Ad syntaxin inlustrandam non multum inde lucramur, nam pauca tantum de uerbis et sententiis simplicibus coniunctisque ad firmandam dispositionem suam praefatus est. plura de etymologia discimus de qua infra dicam. Sed hic facile aliquis obiciat, ne confidentius loquere! cum enim Martianus Capella IIII 338 Kopp. p. 97 Grot. non solum eandem totius argumenti dispositionem atque Augustinus (cap. IIII) habeat, sed etiam in eius disputatione de uerbis aequiuocis et uniuocis eadem quamquam multo breuius legantur, quae Augustinus profert,{14} praeterea autem et hunc (de ord. II 12, 35 tom. II p. 415 cf. F. Ritschl quaest. uarr. p. 7) et illum (IIII 335 p. 97 cf. C.F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX. Ritschl l.l. p. 5) Varronis disciplinarum libris usum esse constet, nonne multo ueri est similius, illa e libro disciplinarum de dialectica fluxisse, in quo stoicorum placita non neglecta esse uideantur{15}? neque sine specie quadam probabilitatis haec opponuntur, praesertim cum ita totum Augustini opusculum ex uno Varronis libro, quamquam magno opere extenuato, haustum esse possit, nam quae de ui uerbi disputat cap. VII-X nullo modo libris de lingua latina, perbene dialecticae apta sunt. Sed praeterquam quod in hac (libro enim singulari tractabatur) unumquemque tam longa disputatio de etymologiis offendet nescio an singularis consensus, quem supra exposui, cum libris de lingua latina hanc dubitationem tollat. ne autem nihil profecisse uideamur, si hoc concedere prorsus recusas, unum adicio. Varronem libros disciplinarum multis annis post illos de lingua latina scripsisse demonstrauit Ritschelius l.l. p. 57, quamuis L. Mercklin (philolog. IIII p. 427) dissentiat; in his igitur sine dubio quae ipse summa industria multaque meditatione congesserat non neglexit, sed retractata passimque mutata et admodum contracta suum in usum conuertit, id quod etiam in aliis libris eum fecisse infra monebo. utcunque igitur s
PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  



Top keywords:

libris

 

latina

 

lingua

 

Varronem

 

disciplinarum

 

quamquam

 
Augustinus
 

dispositionem

 
libros
 
uerbis

igitur

 
Varronis
 
Ritschl
 

similius

 
haustum
 

possit

 
perbene
 

dialecticae

 
constet
 

disputat


extenuato

 
probabilitatis
 

opponuntur

 

placita

 

neglecta

 

uideantur

 

specie

 

quadam

 

praesertim

 

opusculum


dialectica

 

stoicorum

 

fluxisse

 
Augustini
 
quamuis
 

Mercklin

 

philolog

 

Ritschelius

 

multis

 

demonstrauit


scripsisse

 

dissentiat

 
neglexit
 

retractata

 
passimque
 
contracta
 

mutata

 
conuertit
 
congesserat
 

industria