FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  
altera singula crimina amplexabatur. quae crimina (V 3 p. 14) tripartita sunt, primo ab inpositione repetita: non omnis inpositio uerborum extat, quae extat non omnis sine mendo inposita, quae recte est inposita non cuncta manet, quia multa uerba commutatis litteris obscurantur; deinde a linguarum diuersitate: non omnis origo est latinae linguae e uernaculis uerbis; denique a ui uerborum: multa uerba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant. haec omnia multis exemplis inlustrauit, qualia facile in libris sequentibus inuenies. neque deerant puto querelae ut (V 5 p. 15) uetustas pauca non deprauat, multa tollit. quem puerum uidisti formosum, hunc uides deformem in senecta. tertium saeculum non uidet eum hominem quem uidit primum. quare illa quae iam maioribus nostris ademit obliuio fugitiua, secuta sedulitus Muti et Bruti retrahere nequit. *Libro altero* contra etymologiae praestantiam praedicauit et eodem modo quo libro nono opinor primo quae ad uniuersam etymologiam spectarent, deinde singula crimina 'et ea quae in priore libro essent dicta et ea quae potuissent dici' (VIIII 7 p. 461) perlustrauit. In priore parte recte stoicos artem etymologiam iudicasse eidemque manifestis praeceptis certum fundamentum dedisse disputauit. quae praecepta, si supra Augustini principia dialectica huc pertinere probauimus, ita fere persecutus est. omnium uerborum ratio explicari potest et ab alio ad aliud transeundum est, donec res (nam res et uerba perpetuo confunduntur) similitudinem quandam cum sono uerbi ostendant, ut ouium balatus uel tubarum clangor. huc igitur referendus uidetur Noni locus (p. 450 M. gannire) de animalium uocibus. talia uerba _quasi cunabula uerborum esse_, dixit _ut sensus rerum cum sonorum sensu concordaret_. in rebus quae non sonant similitude tactus ualet, ut lene lenem crux asperum sonum habet. inde ad rerum similitudinem progrediendum esse putauit, deinde ad uicinitatem quandam, cuius multos modos enumerauit, fieri per efficientiam et effectum, per id quod continet et continetur, a parte totum et a toto partem, immo per abusionem. postrema ratio progressus ad contrarium est, sed hanc adamasse Varro non uidetur. permultorum uero uerborum originem ostendi non posse Varro concessit, ut Augustinus in his quoque eum sequatur, quod eum concessisse et mediae uiae, quam in libro decimo elegit, exemplum (79 p. 588), et non pauci loci librorum etymologicorum docent. Deinde ad singula crimin
PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  



Top keywords:
uerborum
 
deinde
 

singula

 

crimina

 

uidetur

 

similitudinem

 

etymologiam

 

priore

 

quandam

 
inposita

gannire
 

cunabula

 

concordaret

 

sonant

 

animalium

 
uocibus
 

sensus

 

sonorum

 
potest
 

explicari


transeundum

 

omnium

 

persecutus

 

pertinere

 
probauimus
 

perpetuo

 

tubarum

 

clangor

 

igitur

 

referendus


balatus
 
confunduntur
 
similitude
 

ostendant

 

Augustinus

 
concessit
 

quoque

 

concessisse

 

sequatur

 
ostendi

adamasse

 
permultorum
 

originem

 

mediae

 

librorum

 
etymologicorum
 
docent
 
crimin
 

Deinde

 
decimo