FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  
ocabulorum quo decurritur sine doctrina, uoluntatis et naturae coniunctio. inpositionem in his libris non neglectam esse uel inde euincitur, quod analogiam quae in etymologia ualet, in libris etymologicis ne uerbo quidem tetigit et quod scriptor ipse 'de utriusque generis declinationibus' (VIII 24 p. 408) actum iri pollicetur. sed eum hac diuisione in argumentis librorum, ut primum inpositioni, alterum declinationi destinaret, non usum esse, demonstrat arta coniunctio, quam inter uoluntatis et naturae declinationem intercedere fere ubique premit (VIII 5 p. 394. X 51 p. 574 al.) et id docet, quod ita libro tertio primi et secundi libri disputationes recoquere coactus fuisset. accedunt grammaticorum testimonia ex libro undecimo, quae de declinatione non de impositione agunt. Restat igitur altera diuisio saepius obuia (X 17 p. 553. VIII 31 p. 476. VIII 44 p. 424. VI 36 p. 215), quae summa{19} partium orationis apud Varronem conprehensio est. ea distinguit quattuor uerborum genera quae habeant casus, quae tempora, quae utrumque, quae neutrum. hanc cum in priore quoque triade ubicunque non generalem doctrinam sed singula tractat, naturam secutus orationis, constanter adhibeat (locis supra significatis, in libro nono lacuna pleraque deuorauit{20}), eadem etiam in posterioribus libris quibus singillatim analogiarum genera persequebatur, uti debuit. tractauit igitur libro undecimo uocabula quae casus, duodecimo, quae tempora habent, quod confirmatur ipsius uerbis (VIII 13 p. 401): _cum de his nomen sit primum (prius enim nomen est, quam uerbum temporale, et reliqua posterius quam nomen et uerbum: prima igitur nomina) quare de eorum declinatione quam de uerborum ante dicam_, quae quamquam alia occasione dicta generalem sententiam continent. ne uero quis miretur, quod uerbis temporalibus, quae antiquioribus grammaticis minus curae erant, totum librum dederit, cum libro decimo (31 p. 562 sq.) et nono (95 p. 527), (in octauo haec interciderunt) breuissime de eis agat et nullae fere huius argumenti relliquiae apud grammaticos extent, monendum est de eisdem etiam maiorem libri sexti partem esse et Varronem tribus locis (VII 90 p. 368.{21}) VIII 20 p. 416. X 33 p. 563) profiteri, ipsam hanc rem in sequentibus libris diligenter se explicaturum. uerba quae neque casus neque tempora habent in transcursu si omnino tangebantur, participialia uero non totum librum XIII expleuisse, sed aut cum nominum (ut VIII 58 p. 434) aut cum uerborum (ut
PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  



Top keywords:

libris

 

uerborum

 
igitur
 

tempora

 

genera

 

uerbum

 

uerbis

 

habent

 

primum

 
orationis

Varronem
 

uoluntatis

 

undecimo

 
declinatione
 
coniunctio
 

naturae

 

librum

 
generalem
 

continent

 
quamquam

nomina

 
sententiam
 
occasione
 

ipsius

 

analogiarum

 

persequebatur

 
debuit
 

singillatim

 

quibus

 
deuorauit

posterioribus
 

tractauit

 

uocabula

 

temporale

 

reliqua

 

duodecimo

 

confirmatur

 

posterius

 

profiteri

 
sequentibus

tribus
 
partem
 

diligenter

 

expleuisse

 

nominum

 
participialia
 

tangebantur

 

explicaturum

 

transcursu

 

omnino