FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40  
41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   >>   >|  
et illustrioribus litteris explicauit. sed idem Aelius stoicus esse uoluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit.' Nihilo minus experiri debemus num certius quid statui possit. potissimum sine dubio Chrysippum secutus eius inuenta eodem modo atque in reliquis libris grammaticorum stoicorumque placita refutauit uel probauit uel correxit. paucissimae relliquiae extant nec tales e quibus effici quidquam possit, sed non nullius momenti in hac re Augustini{12} libellus est, qui inscribitur 'principia dialecticae'. Augustinus quem Varronis scripta ardenti studio lectitasse constat (cf. L. Krahner de Varr. antiq. libr. p. 31, Francken l.l. p. XV sq.), cum postea nimia pietate haec studia contemneret, ita scripsit et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales uocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi quoscunque legere potui? et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset, quidquid ibi uerum et certum esset (confess. IIII 16, 30. I p. 123 ed. congr. St. Maur.), eumque in his quoque studiis, cum undecunque libros corriperet, Varronem non neglexisse per se probabile est. libellum ipsum inspicienti e stoicorum mente eum scriptum esse apparet, et ad eorum doctrinam explicandam post Th. Stanleium (hist. phil. II p. 166 ed. Venet. p. 566 ed. Lips.) ab Rudolpho Schmidtio adhibitus est, qui quae de etymologia ibi docentur, e Varronis libris de eadem re (libris II-IIII de lingua latina) fluxisse coniecit. quod recte posuisse uidetur. primum enim e ueriloquiis ibi prolatis plurima tamquam Varroniana notanda sunt, aliaque illis tam sunt similia ut ab eodem scriptore in libris qui perierunt profecta uideantur.{13} deinde principia etymologica eadem apud utrumque sunt, quod cum unusquisque facile uideat non multis expono. praeterea argumentum eodem modo ac Varro in libris nostris diuidit Augustinus: _ergo omne uerbum propter id quod sonat quattuor quaedam necessaria uocat in quaestionem originem suam uim declinationem ordinationem._ uis enim uerbi quam arte cum eius origine conexa sit in propatulo est, deque ea in priore de etymologia triade Varronem locutum esse ostendunt quae V 2 p. 13 dicit, Augustinus uero eam pro suo consilio more dialecticorum quorum libros consuluit accuratius tractat. declinatio et ordinatio cum reliquis Varronis partibus conueniunt, quarum altera quid sit Priscianus doceat _consequentia ordinationis id est casus casibus et genera g
PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40  
41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   >>   >|  



Top keywords:

libris

 

Varronis

 

libros

 

Augustinus

 

reliquis

 

principia

 
Varronem
 

possit

 
etymologia
 
aliaque

unusquisque

 
uideat
 
facile
 

utrumque

 
scriptore
 

profecta

 
similia
 

uideantur

 
deinde
 

perierunt


etymologica

 
posuisse
 

Schmidtio

 

Rudolpho

 

doctrinam

 

explicandam

 

Stanleium

 

adhibitus

 

docentur

 

ueriloquiis


primum

 

prolatis

 

plurima

 
Varroniana
 
tamquam
 

uidetur

 

multis

 

latina

 

lingua

 

fluxisse


coniecit

 

notanda

 
propter
 

consilio

 
dialecticorum
 
consuluit
 

quorum

 
ostendunt
 
locutum
 

accuratius