FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   >>   >|  
o XXIIII talia exposita fuisse, Gellius enim scribit noct. att. XVI 8, 6 _sed M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit 'proloquium est sententia in qua nihil desideratur'_ (cf. l.l. VI 56 p. 233). Ex illo autem commentario L. Aeli 'stoici'{11} qui Varronis magister erat *de proloquiis*, quem Gellius paullo ante memorat, uides quantum absit, ut haec studia aliena a M. Terentio iudicemus, sed cum potius magistri exemplo incitatum diligentius in rem inquisiuisse. Huius argumenti natura et proprietate etiam factum est ut et grammatici posteriorum temporum, postquam praesertim Apollonius prodiit, hos libros neglegerent, et ipsi libri immature perirent. Footnote 9: Varronem plerumque graecos scriptores secutum esse iam perspexit, licet rem immodice auxerit, Christoph. Mylaeus, qui de scribenda uniuersitatis rerum historia (Basileae 1554) libro quinto (p. 271) sic scribit 'conuertendis autem graecorum literis iustum ocium delegit similitudine studiorum cum M. Tullio coniunctus M. Varro, a quo nullum in omni uarietate doctrinae praetermissum est argumentum' e.q.s. Footnote 10: In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend. rat. libr. Varr. de l.l. p. 9, qui olim de eodem loco in Iahni annal. 1834 p. 7 egerat, secutus sum praeterquam quod simplicius uidebatur e codicis uerbis _similis res dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse uocabulis notatas_ id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius uoluit [_similis_] _res dissimiles similibus uerbis, et dissimilibus similes esse_ [_uocabulis_] _notatas._ addo quod _IIII libros_ (cod. _lei libri_) Laerti Diogenis codicibus in indice librorum Chrysippeorum (VII 192) confirmatur. habet enim, ut mecum communicauit Curtius Wachsmuth, cod. Burbon. 253 saec. XII "peri te:s kata lexeis ano:malias pros dion a b g d", cod. Laurent. plut. 69, 35 "peri tou kata tas lexeis ano:malias pros dio:na a b g d", cod. Menagii "a b g", Ionsius hist. phil. II 8, 2 coniecit "sigma'" e Varrone ubi olim _sex libros_ legebatur. Footnote 11: Cic. Brut. 56, 205: 'fuit L. Aelius omnino uir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis antiquitatisque nostrae et in inuentis rebus et in actis scriptorumque ueterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, uir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus
PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   >>   >|  



Top keywords:
dissimilibus
 
libros
 

uerbis

 

Footnote

 

uocabulis

 

malias

 

notatas

 

scribit

 

lexeis

 
Gellius

similis
 

similes

 

confirmatur

 

Curtius

 

Burbon

 
Wachsmuth
 

communicauit

 

Spengelius

 
simplicius
 

praeterquam


uidebatur

 

codicis

 

secutus

 

egerat

 
efficere
 

codicibus

 

Diogenis

 

indice

 

librorum

 

Chrysippeorum


Laerti
 
dissimiles
 
uoluit
 

similibus

 

nostrae

 
antiquitatisque
 

inuentis

 

scriptorumque

 

Latinis

 
litteris

honestus

 
primis
 

idemque

 

eruditissimus

 

Graecis

 
ueterum
 
litterate
 
ingenio
 

praestans

 
omnique