FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31  
32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   >>   >|  
cebant. syntaxin, illa dialecticae cum grammatica coniunctione posita, tam arte cum praeceptis de iudiciis et conclusionibus datis coniunxerunt, ut nullum fere inter utramque discrimen seruarent (cf. Prantl l.l. p. 442). duobus prioribus nunc missis, de quibus uiri docti supra laudati bene meruerunt et mihi his illic infra dicendum est, breuissime syntaxeos diuisionem in primis Laertium Diogenem secutus (VII 55 sq.) percurram. prae ceteris autem in hac re excelluit Chrysippus 'homo acutissimus', cuius dialecticam dignam quae deorum esset putabant. mirabili nimirum usus adsiduitate uel potius insatiabilitate scribendi plus trecentis libris, quorum indicem apud Laert. Diog. VII 189 sq. habes, singulos locos solius dialecticae inlustrauit, quorum plurimos ne dicam omnes, cum tota haec dialectica e grammaticis rationibus penderet, non minus ad dicendi quam ad cogitandi syntaxin pertinuisse in propatulo est. Duas igitur fecerunt partes dialecticae, quae secundum Senecam (epist. 89, 9) proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro uero falsa subrepant, "ton peri te:s pho:ne:s e: to:n se:mainonto:n topon", quo de uoce de litteris de uocabulis eorumque pronuntiatione de orationis partibus de rhythmis de poematis de uirtutibus uitiisque orationis agebatur (L.D. VII 44. 55 sq.), alteram quae ad nos nunc pertinet "ton peri to:n pragmato:n e: to:n se:mainomeno:n topon", qui praeter "ton peri to:n phantasio:n topon" (L.D. VII 43) conplectebatur "to lekton", quod ab Ammonio (ad Aristot. "p. herm." p. 100a Br.) "meson tou te noe:matos kai pragmatos", a Sexto Empirico (adu. math. VIII 70. cf. L.D. VII 73) "to kata logike:n phantasian huphistamenon" explicatur. erant autem "ta lekta" aut "ellipe:" aut "autotele:". "ellipe:" enuntiata erant ea, quae e solo uerbo, quod nominatiuum ut plenum uel "autoteles" fiat requirit, constant ut "peripatei" (L.D. VII 63) eademque et "kate:gore:mata" et "sumbamata" adpellabant, quibus praeter hoc simplex "kate:gore:ma", uerbum intransitiuum ut nostris terminis utar casu obliquo non egens, etiam transitiuum uerbum adnumerabant sine accusatiuo positum, "elatton e: kate:gore:ma", et duas uerborum inpersonalium classes, alteram quae unum casum obliquum poscit ut "metamelei" (sc. "So:kratei") "parasumbama" siue "parakate:gore:ma", alteram quae duos casus obliquos postulat, ut "melei" (sc. "So:kratei Alkibiadous") "elatton e: parasumbama".{5} huic loco tribuebant cum uniuersam de uer
PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31  
32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   >>   >|  



Top keywords:

dialecticae

 

alteram

 

uerborum

 
uerbum
 

elatton

 
praeter
 

ellipe

 

quorum

 

kratei

 
parasumbama

syntaxin

 

orationis

 

quibus

 

logike

 

pragmatos

 

Empirico

 

pertinet

 
pragmato
 
mainomeno
 
agebatur

uitiisque

 

partibus

 
rhythmis
 

poematis

 

uirtutibus

 

phantasio

 

Aristot

 
Ammonio
 

phantasian

 

conplectebatur


lekton

 

classes

 

inpersonalium

 

poscit

 

obliquum

 

positum

 

transitiuum

 
adnumerabant
 

accusatiuo

 
metamelei

tribuebant

 

uniuersam

 

Alkibiadous

 

parakate

 

obliquos

 

postulat

 

obliquo

 

nominatiuum

 

plenum

 

autoteles