e nec indocto scriptore, cui
haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si
intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro
quoque l.s. de nominum tantum analogia loquatur, nullam
dubitationem mouent, de eadem (cf. Varr. de l.l. VIII 13
p. 401) Aristophanem egisse; quod si huius disciplinae
progressus spectas, non nullius momenti est.
Footnote 4: De singulis Tryphonis libris recte iudicauit
A. de Velsen l.l. p. 24 sq. Qui praeterea de his rebus
scripserunt post Varronis, immo Apolloni tempora uixerunt, ut
de Herodiano (cf. Michael Syncellus in Bachmanni anecd. gr.
II p. 424 cl. E. Egger Apoll. Dyscole p. 234) taceam,
Telephus Crateteus, qui teste Suida "peri suntaxeo:s logou
Attikou biblia" 5 edidit, post Augustum floruit (cf. Preller
ztschr. f. alterthw. 1837 p. 499) et L. Veri praeceptor
fuisse uidetur (Iul. Capitol. Veri 2. Ebert dissert. Sic. I
p. 147), et Arcadius Antiochenus, Herodiano inferior
(Choerob. Bekk. anecd. gr. III p. 1193), qui "peri suntaxeo:s
to:n tou logou mero:n" scripsit. reliqui praeter Byzantinos
grammaticos (de quibus Egger l.l. p. 234. 265) rhetores
posterioris aetatis erant, ut Gaianus Arabs Theon
Alexandrinus Pausanias Caesariensis (Suid.), qui uestigia
Dionysi Halicarnasensis et auctoris libri "peri hupsous", qui
duos libros "peri suntaxeo:s" conposuit, ("p. hupsous" 39, 1)
sequebantur.
Prorsus diuersa ratione *stoici* in grammaticis studiis uersabantur
(cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 72 sq. R. Schmidt stoicorum
gramm. C. Prantl gesch. d. logik I p. 414 sq. H. Steinthal gesch. d.
sprachw. b. d. Griech. u. Roem. p. 278 sq.), quippe qui a philosophia
profecti uniuersam hanc disciplinam ad dialecticam referrent,
idcircoque a principio ad leges generales quae de lingua ualerent
animum intenderent. dialectica eis secundum Posidonium "episte:me:
ale:tho:n kai pseudo:n kai oudetero:n" (Laert. Diog. VII 62) erat
itaque praecipuas quoque grammaticae partes etymologiam declinationes
syntaxin, cum linguam tamquam subsidium cognitionis haberent,
explorabant quatenus ad uerum percipiendum spectarent. loqui ergo cum
"to te:n tou nooumenou pragmatos se:mantike:n propheresthai pho:ne:n"
(Sext. Emp. adu. math. VIII 80 cf. Augustini uerba princ. dial. V
_loqui est articulata uoce signum dare_) acciperent, inde consecuntur
quae de etymologia (cf. Orig. contra Cels. I 24) et anomalia, cui
patrocinabantur (Varr. de l.l. IX 1 p. 456) do
|