3 D. al.) eiusque aequalis
Demetrius Ixion "etumologoumena" (Athen. III p. 74B. al.); Dionysius
Thrax, hic quoque Aristarcho praeceptore usus (cf. M. Schmidt philol.
VII p. 366 sq.) "techne:n grammatike:n". primis lineis ductis uarios
poetas et dialectos diuersas percensebant et uerborum classes
loquendique formulas separatis libris explicabant subtilioremque
ita et certiorem earundem quaestionum tractationem incipiebant, quam
adsidua scriptorum peruestigatione amplificare studebant. postremo
ut rei natura ferebat, syntaxin adgressi sunt neque ante magnum
Apollonium quisquam totum argumentum conplexus est. nam Tryphon
eiusque discipulus Habron, uterque ab Apollonio haud raro laudatus uel
potius inpugnatus, quorum ille Varronis fere aequalis erat (cf. A. de
Velsen Tryph. gramm. fragm. p. 1. 33) non nisi de singularum orationis
partium constructione scripserunt: Tryphon de articulis aduerbiis
coniunctionibus participiis praepositionibus pronominibus personis{4},
Habron de pronomine (Apoll. de synt. p. 60. B.). Ab Alexandrinis
igitur grammaticis Varro, quorum opera eum diligenter tractasse
testantur libri de lingua latina, qui ad nos peruenerunt, nec
consilium neque argumentum syntaxis suae repetere potuit, licet
Tryphonis scripta in usum suum conuerterit, quod neque adfirmari
nec negari potest.
Footnote 2: Hoc loco haec tetigisse et contrariam rationem
Alexandrinorum et stoicorum significasse satis est. qua in re
quanti momenti ad studia grammaticorum philosophorum inuenta
fuerint, me non fugit. sed haec ut omnia longiora praetermittenda
erant.
Footnote 3: cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267.
Charisii locum p. 116 _specialis (analogia) est, quae
spectatur nunc in rebus nunc in dictionibus_ (Christ muenchn.
gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano, _rationibus_ cod. Neap.)
_occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt_
"analogia estin sumploke: logo:n akoloutho:n en lexei". _huic
Aristophanes quinque rationes dedit uel ut alii putant sex;
primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein
casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni_
uereor ut recte Curtius Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11
explicuerit. genus enim etiam in Varronis loco quem confert X
21 p. 556 ex Ed. Luebberti emendatione (thes. V quaest.
pontif. adn.) id est quod M. Terentius interdum sexum uocat.
casus autem licet a Varrone nonnunquam generaliter positum
sit, a Romano multo posterior
|