FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28  
29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   >>   >|  
I 110 p. 390, VII 1 p. 391). infra reiectis quae de singulis libris priorum hexadum dicenda sunt, primum de posterioribus hexadibus agam. duobus enim locis s. s., quibus totius operis dispositionem proponit, Varro profitetur tertia parte se disputaturum esse (VII 110 p. 390) _quemadmodum uocabula coniungantur_, et (VIII 1 p. 391) _ut uocabula inter se ratione coniuncta sententiam efferant_, quae quamquam certissimum ipsius scriptoris de consilio suo testimonium continent, tamen de omnibus duodecim libris accipere dubitabant uiri docti. incredibile enim uidebatur, tam multos libros ei doctrinae destinatos fuisse, cuius tam exigua uestigia in grammaticis latinis inuenirentur, quam solus Priscianus multo posterioris aetatis scriptor diligentius explicaret, ipse Apollonium secutus Hadriani aequalem, qui primus omnium hanc prouinciam ad artem et praecepta reuocasset. accedebat, quod Varro neque in scribendi genere neque in eis quae occasione data de huiusmodi rebus monuit, magnum subtilioris syntaxis studium ostendit, et quod, fere ubique ad res et facta siue ad historiam gentium et litterarum siue ad naturam spectent intentus et singula conponere atque ex his iudicare solitus, eandem rationem in rebus grammaticis adhibuisse putabatur. parum profecto consentaneum uidebatur talem scriptorem disciplinam tantis difficultatibus obstrictam quasi constituisse et condidisse. neque hoc fecit, id quod apparebit, si breuiter qua conditione Varronis tempore studia grammatica fuerint in memoriam reuocauerimus. Footnote 1: cf. praeter libros de re rustica de antiquitatum libris Angustini de ciu. del VI 3, fr. antiquitatum human. lib. XX ap. Non. quadrifariam p. 92, fr. de uita populi Romani lib. I ap. Non. uictuis p. 494. *Alexandrinorum grammaticorum* et *Pergamenorum* studia artissime cum arte critica conexa erant. ut de singulis poetarum locis iudicare possent, leges quae linguam regerent perscrutabantur et deliberationes suas in poetarum commentariis uariisque dissertationibus perscribebant et hoc modo immensa materia multorum sagacitate et diligentia paullatim pertractata uberrimum thesaurum singularum obseruationum de uerborum ui origine declinatione coniunctione coaceruabant. ab his profecti singulas quaestiones ordine et in artis modum exponebant{2}. scripsit iam Aristophanes Byzantius de analogia{3}, Apollodorus Atheniensis Aristarchi discipulus (Suid. "Apollodo:ros") "peri etumologio:n" (Athen. XI p. 483 A. II p. 6
PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28  
29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   >>   >|  



Top keywords:
libris
 
antiquitatum
 

studia

 

uocabula

 

libros

 

grammaticis

 

poetarum

 

uidebatur

 

iudicare

 
singulis

difficultatibus
 

tantis

 

constituisse

 

quadrifariam

 

obstrictam

 
artissime
 

critica

 

Pergamenorum

 
grammaticorum
 

Romani


uictuis

 

condidisse

 

Alexandrinorum

 

populi

 
memoriam
 

fuerint

 

conexa

 

reuocauerimus

 

Footnote

 

grammatica


conditione
 
breuiter
 
Varronis
 

tempore

 

praeter

 
apparebit
 

rustica

 

Angustini

 

dissertationibus

 
scripsit

Aristophanes

 
Byzantius
 

Apollodorus

 

analogia

 

exponebant

 
singulas
 
profecti
 
quaestiones
 

ordine

 
Atheniensis