tibi victor et victima, et ideo victor quia
victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos quia
sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis
serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod [Sidenote: Rom. 8,
34.]_sanabis omnes languores meos_, per eum qui _sedet ad dexteram tuam et
te interpellat pro nobis_; alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt
iidem languores mei, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua.
Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, et
desperare de nobis, nisi [Sidenote: Joh. 1, 14.]_caro fieret et habitaret
in nobis_.
70. Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae, agitaveram* corde
meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, et
confirmasti me, dicens: [Sidenote: 2 Cor. 5, 15.]_Ideo Christus pro omnibus
mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis
mortuus est_. Ecce, Domine, jacto in te curam meam ut vivam, et [Sidenote:
Ps. 118, 18.]_considerabo mirabilia de lege tua_. Tu scis imperitiam meam
et infirmitatem meam: doce me, et sana me. Ille tuus Unicus [Sidenote: Col.
2, 3.]_in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi_,
redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi superbi: quoniam cogito
pretium meum, et manduco, et bibo, et erogo; et _pauper_ cupio saturari ex
eo, inter illos qui [Sidenote: Ps. 21, 27.]_edunt et saturantur_, et
_laudant Deum qui requirunt eum_.
* * * * *
Hic ubi vitae praeteritae enarrationem abrumpit Aug., haud inutile erit
adponere, quid haereticis responderit, auctoritatem ejus in fidei
defensione elevantibus, propter ea, quae nondum fidelis commiserit. Ii
vero praecipue fuerunt {204} Donatistae. His praeclare coram populo
respondit. (Serm. 3. in Ps. 36. s. 19) "Loquantur ergo adversus nos
quidquid volunt: nos diligemus illos et nolentes. Novimus enim,
Fratres, novimus linguas eorum; propter quas eis non irascamur,
patienter ferte nobiscum. Vident enim in caussa se nihil habere, et
linguas convertunt in nos; et incipiunt de nobis dicere mala, multa
quae sciunt, multa quae nesciunt. Quae sciunt, praeterita nostra sunt.
Fuimus enim aliquando, sicut dicit Apostolus, "stulti et increduli, et
ad omne opus bonum reprobi." In errore perverso desipientes et
insanientes fuimus, non negamus; et quantum praeteritum nostrum non
negamus, tanto magis D
|