FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  
testimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros, in quibus praeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur, quales epistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia, larga manu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetita sunt. In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantum fieri potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptae esse uiderentur tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem. asterisco signaui fragmenta, quibus Varronis nomen ab auctoribus non adponitur. duas relliquiis subieci adnotationes. altera perscripsi eos scriptorum locos ad eandem Varronis expositionem referendos, qui ad probandam disputationem meam et ordinem singulorum fragmentorum reconcinnandum alicuius sunt momenti. altera ad criticam spectat; qua in re hanc mihi inposui legem, ut quae in codicibus leguntur religiose adnotarem, Putschii et aliorum, quorum exemplaria in omnium manibus sunt, nomen singulis locis facili negotio saepe emendatis non semper adscriberem. ut autem paullo emendatiora haec fragmenta prodeant praesertim Henrici Keili liberalitati mea laude maiori debetur, a quo facile Hermannus Vsener inpetrauit, ut quae ad Varronis locos in grammaticis latinis obuios adnotauerat meum in usum describere sibi liceret. de quibusdam uero locis ipse Keilius benigne certiorem me fecit. praeterea Vsener Bernae duos Augustini de dialectica libros nitidissime mihi contulit et multos aliorum scriptorum locos a me rogatus inspexit. Seruianorum locorum lectiones Georgius Thilo liberalissime mecum communicauit. alias alii me instruxerunt quos suo quemque loco nominaui. ne autem quidquam, quod aliis debetur taceam, conmemorandum est Vseneri et Curti Wachsmuthi amicorum beneficium, qui me in Italiam profecto non solum plagularum accuratissime corrigendarum taedium susceperunt uerum etiam conplures locos medicina egentes felici sagacitate emendauerunt. quibus omnibus gratias ago lectoresque mecum agent. Romae in Capitolio mense Iulio 1864. * * * * * TABVLA DISPVTATIONIS {Transcriber's note: To aid in searching for text, the table of contents has been expanded with key phrases taken verbatim from the book. The numbered items 1 - 8 are the author's original _tabula_. Sections marked with roman numerals appear in the text, though not in the author's _tabula_.} I 1 de libris *de lingua latina* *Alexandrinorum grammaticorum *de Varronis philosophi
PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  



Top keywords:

quibus

 

Varronis

 

libris

 

altera

 

aliorum

 

relliquiis

 
libros
 

debetur

 
author
 
Vsener

tabula

 
ordinem
 
fragmenta
 

scriptorum

 
taceam
 

taedium

 
susceperunt
 

conmemorandum

 
accuratissime
 

amicorum


profecto

 
beneficium
 

Wachsmuthi

 

plagularum

 

Vseneri

 

Italiam

 

corrigendarum

 

contulit

 

nitidissime

 

multos


rogatus

 

Seruianorum

 

inspexit

 
dialectica
 
Augustini
 

certiorem

 

praeterea

 

Bernae

 

locorum

 

lectiones


quemque

 

nominaui

 
instruxerunt
 

Georgius

 
liberalissime
 
communicauit
 

quidquam

 
numbered
 
verbatim
 

expanded