FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167  
168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   >>   >|  
loquendo. illa uero quae de coniunctis est, in tres partes diuiditur. separata enim coniunctione 65 uerborum quae non implet sententiam, illa quae sic implet sententiam, ut nondum faciat quaestionem uel disputatorem requirat, uocatur de eloquendo. illa quae sic implet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur, uocatur de proloquendo. illa quae sic compraehendit sententiam, 70 ut de ipsa etiam copulatione iudicetur, donec perueniatur ad summam uocatur de proloquiorum summa. _32*._ Augustin. de dialect. I ed. congr. S. Mauri XVI p. 36. ed. Crec. p. 5: Dialectica est bene disputandi scientia. disputamus autem utique uerbis. *uerba* igitur *aut ... disputat currit*. nec mireris quod 'disputat', quamuis ex duobus compositum sit tamen inter simplicia numeratum est. nam res definitione illustratur, dictum est enim id esse simplex quod unum quiddam significat. *itaque hoc ... habet significationem*. siquidem quisquis dicit 'ambulo', et ambulationem facit intellegi et se ipsum qui ambulat, et quisquis dicit 'ambulas', similiter et rem quae fit et eum qui facit significat. at uero qui dicit 'ambulat' nihil aliud quam ipsam significat ambulationem, quamobrem *tertia persona ... proloquiorum summa*. Mart. Cap. IIII 388 p. 117 sq. Gr.: Nomen est, quod aliquam rem significat et per casus flecti potest. uerbum est quod aliquid significat et per tempora flecti potest, ut 'Cicero' nomen, 'disputat' uerbum. haec ab inuicem separata non nihil quidem significant, uerum tamen uel falsum dici non possunt. cum autem fuerint coniuncta iam possunt et affirmari et negari, ut 'Cicero disputat', iam dici potest 'Cicero non disputat'. esse autem debet nominatiuus casus nominis, et tertia uerbi persona. prima persona significat aliquid, quod iam negari uel affirmari possit, et in hominem tantum cadit; in ea autem intellegitur nomen etiam si non dicatur, ut 'disputo' totum plenum est, etiam si non dicas 'ego'. item secunda persona et ipsa iam ueritati aut falsitati obnoxia est, sed etiam ipsa in hominem cadit, et ei nec recte dicimus 'disputas', qui nec audire nec intellegere quod dicitur potest. ergo et hoc cum dicatur sine nomine, tamen ibi nomen intellegitur. aliter figurate utimur siue prima siue secunda persona, ut aut loquentem eum inducas, qui loqui non potest, aut ad eum conuertamus orationem qui neque audire neque intellegere
PREV.   NEXT  
|<   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167  
168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   >>   >|  



Top keywords:

significat

 

persona

 

disputat

 

potest

 

sententiam

 

uocatur

 

Cicero

 
implet
 

tertia

 

ambulat


ambulationem

 

dicatur

 

intellegitur

 

secunda

 

audire

 

intellegere

 
hominem
 

uerbum

 

flecti

 

aliquid


possunt

 

negari

 

affirmari

 

quisquis

 

separata

 

proloquiorum

 
iudicetur
 

coniuncta

 

quaestionem

 

fuerint


conuertamus

 

requirat

 

disputatorem

 

faciat

 

nondum

 

uerborum

 

inducas

 

nominis

 
nominatiuus
 

eloquendo


falsum
 
tempora
 

simplicibus

 
loquendo
 

proloquendo

 
compraehendit
 

sententiis

 

significant

 

orationem

 

quidem