_D_ aut ninguit _P_ || etiam si non addatur quis
pluat aut ninguat _om. B_ || pluiet _C_ ||
17 n{~u}ari _B_
Coniuncta uerba sunt quae sibi conexa res plures
significant, ut cum dicimus 'homo ambulat' aut 'homo festinans
in montem ambulat' et si quid tale. sed coniunctorum 20
uerborum alia sunt quae sententiam compraehendunt, ut
ea quae dicta sunt, alia quae expectant aliquid ad conpletionem
sententiae, ut eadem ipsa quae nunc diximus, si
subtrahas uerbum quod positum est 'ambulat'; quamuis enim
uerba coniuncta sint 'homo festinans in montem', tamen 25
adhuc pendet oratio. separatis igitur his coniunctis uerbis,
quae non implent sententiam, restant ea uerba coniuncta,
quae sententiam compraehendunt. horum item duae species
sunt. aut enim sic sententia compraehenditur ut uero
aut falso teneatur obnoxia, ut est 'omnis homo ambulat' 30
aut 'omnis homo non ambulat' et si quid huiusmodi est.
aut ita impletur sententia, ut licet perficiat propositum
animi, affirmari tamen negariue non possit, ut cum imperamus
cum optamus cum exsecramur et similia. nam quisquis
dicit 'perge ad uillam' uel 'utinam pergat ad uillam' 35
uel 'di illum perduint', non potest argui quod mentiatur
aut credi quod uerum dicat. nihil enim affirmauit aut negauit,
ergo nec tales sententiae in quaestionem ueniunt,
ut disputatorem requirant.
18 connexa _C_ || 22 dicta sunt expectant aliquid,
ut eadem _BCDP in mg. add._ alia quae _C lacunam
explendam esse eis quae male inrepserunt p. 165, 5
{frg 32 l 54} uidit Crecelius. ibi enim et_ sententiam
conpraehendunt _et_ aliquid expectant _ex loco
nostro repetuntur, quae cum reliquis_ alia quae ...
ad conpletionem sententiae _in codicis cuiusdam
margine scripta fuisse et alieno loco intrusa esse
uidentur_ || 24 ambulat _C om. BDP_ || 26 aduc
{*above du: h} _C_ || 30 obnoxio _P_ || 31 est
_PDP_ et _C_ || 32 ita _BC_ itaque _DP_ ||
34 exsecramus _BP_ execramus _D_ || quisquis _BDP_
si quis _C_ || 35 dicit _BDP_ dicat _C_ || uillam
_BDC_ illam _P_ || 36 uel dii _BDC_ aut dii _P_ ||
perduint _D_ perdant {*above a: u} _B_ perdant
_C_ perdunt _P_ || 37 dicit _BDP_ || affirmabit _C_ ||
negabit _C_ || 38 tales sententiae nec _P_ ||
questionem _C_
Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae. 40
simplices sunt, quae sine ulla copu
|