FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168  
169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   >>   >|  
potest. tertia uero persona non hominis tantum est, sed aliarum etiam rerum et simul ac dicta fuerit non continuo intellegitur, nisi forte de deo dicatur aliquid, quod de eo solo possit intellegi, ut cum dicimus 'pluit' iam potest esse uerum aut falsum, cum non addamus nomen, quia notum est qui pluit. cum uero dicimus 'disputat', cum aliquid iam significet, non tamen uerum aut falsum dici potest, si nomen non addatur. et quamuis de homine hoc tantum possit intellegi, quia non de uno dici potest, necessario subdendum est nomen. et 'resistit' cum dicimus, tertia uerbi persona est, exigit enim nomen non hominis tantum sed cuius libet quod resistere potest. prima igitur et secunda persona et de homine tantum possunt intellegi et solae dictae possunt aut uerae aut falsae dici, quia cum his etiam nomina intelleguntur. tertia uero et non omnis sola dici potest et non de solo homine intellegitur. quod ergo fuerit ex nominatiuo casu nominis et tertia uerbi persona coniunctum, proloquium dicitur, ita ut iam necessario aut uerum sit aut falsum aut dubium. namque 'homo animal est' omnes iudicamus uerum esse, et 'omne animal homo est' omnes iudicamus falsum. 'ille disputat', quamuis necessario aut disputet aut non disputet, nobis tamen dubium est, alterum enim (_sic ci. Vsener pro_ alterum, nihil) horum intellegimus necessarium esse, sed quid horum sit nescimus. ubi uero illa uerba sunt, quae impersonalia dicuntur, non ex nominatiuo casu impletur sententia, sed alios casus recipit, ut 'disputatur' cum dicitur, plena sententia est, si ablatiuum adiungas, hoc est 'a Cicerone', et 'poenitet' cum dicitur plena sententia est, si accusatiuum adiungas, id est 'Ciceronem' et sunt multa alia. illud tamen constat, personalia uerba non implere sententiam, nisi cum nominatiuo casu et tertia uerbi persona. sunt etiam sententiae, quae quamuis constent ex nomine et uerbo, affirmari tamen aut negari non possunt, quae non proloquia, sed eloquia dicere nonnullis placuit, ut est modus imperatiuus. cum dicimus 'Aiax curre', iam plena sententia est, nam nec solum intellegi sed etiam fieri potest quod dicimus (_libri_ dicis), negari tamen non potest, non enim hoc negat, qui dixerit 'noli currere'. hoc enim non est aduersum ei quod dictum est 'curre', ut hoc sit uerum illud falsum, ut possit nasci quaestio. nam de aientia et negatione quaestio sine dubio nascitur, ut 'i
PREV.   NEXT  
|<   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168  
169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   >>   >|  



Top keywords:

potest

 

dicimus

 

falsum

 

persona

 

tertia

 

intellegi

 

tantum

 

sententia

 

dicitur

 
possit

quamuis

 
homine
 
possunt
 

nominatiuo

 
necessario
 

alterum

 

negari

 

dubium

 
animal
 

disputet


iudicamus

 

adiungas

 

fuerit

 
aliquid
 
intellegitur
 

quaestio

 

hominis

 

disputat

 

implere

 

personalia


recipit

 
ablatiuum
 

Ciceronem

 

Cicerone

 

accusatiuum

 

constat

 

poenitet

 

disputatur

 
currere
 

aduersum


dixerit
 
dictum
 

nascitur

 

aientia

 

negatione

 

affirmari

 

proloquia

 
nomine
 

sententiae

 
constent