|
eret Deus antequam coelum
et terram conderet; et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea
facere, cum antea non fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de
Tempore copiose et accurate disserit.
[Sidenote: I. Cur confitemur Deo scienti.]
1. Numquid, Domine, cum tua sit aeternitas, ignoras quae tibi dico, aut ad
tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes
digero? Non utique ut per me noveris eas, sed affectum meum excito in te,
et eorum qui haec legunt, ut dicamus omnes: [Sidenote: Ps. 95, 4.]_Magnus
Dominus, et laudabilis valde._ Jam dixi, et dicam: amore amoris tui facio
istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait: [Sidenote: Mat. 6, 8.]_Novit
Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo._ Affectum ergo
nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et
misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut
desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos
ut simus [Sidenote: Mat. 5, 3-9.]_pauperes spiritu, et mites_, et
_lugentes_, et _esurientes ac sitientes justitiam_, et _misericordes_, et
_mundicordes_, et _pacifici_. Ecce narravi tibi multa quae potui, et quae
volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo,
[Sidenote: Ps. 117, 1.]_quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia
tua_.
[Sidenote: II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.]
2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et
omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me
perduxisti praedicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo
tuo[294]? Et si sufficio
{206} haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum. Et olim
inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et
imperitiam meam, primordia illuminationis tuae, et reliquias tenebrarum
mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horae
diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et
intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non
debemus[295] et tamen reddimus.
3. Domine Deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat
desiderium meum; quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse
fraternae charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem* tibi
famulatum cogitationis et linguae meae; et da quod offeram tibi. [Sidenote:
Ps. 85, 1.]_Inops_ enim _et pauper sum_; [Siden
|