FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201  
202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   >>   >|  
isti omnia_, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro [Sidenote: Rom. 8, 34.]_qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, [Sidenote: Col. 2, 3.]in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi_. Ipsos* quaero in Libris tuis. [Sidenote: Joh. 5, 46.]_Moyses de illo scripsit_: hoc ipse ait; hoc Veritas ait. [Sidenote: III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae, intelligere non potest nisi donante Deo.] 5. Audiam et intelligam quomodo [Sidenote: Gen. 1, 1.]_in principio fecisti coelum et terram_. Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te*; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si Hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem Latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec Hebraea, nec Graeca, nec Latina, nec barbara veritas, sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, te quo plenus vera dixit, Veritas, rogo; te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti haec dicere da et mihi haec intelligere. [Sidenote: IV. Creatura clamat creatorem Deum.] 6. Ecce sunt coelum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo* quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari[299]. Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu, conditor eorum; cui* comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus haec, gratias tibi. Et scientia nostra scientiae tuae comparata, ignorantia est. [Sidenote: V. Ex nihilo conditus mundus.] 7. Quomodo autem _fecisti coelum et terram_*, et quae machina tam grandis operationis tuae? Non enim sicut homo {209} artifex
PREV.   NEXT  
|<   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201  
202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

scirem

 

pulchra

 

scripsit

 

Moyses

 

diceret

 

coelum

 

fecisti

 
Veritas
 
terram

intelligere

 

quidquam

 
scientiae
 

comparata

 

Hebraea

 

clamat

 

mutantur

 
Creatura
 

operationis

 
grandis

clamant

 
creatorem
 

interrogare

 

possim

 

plenus

 

artifex

 

confidenter

 

homini

 

dicerem

 

dicere


dedisti
 

peccatis

 
mundus
 

conditus

 

nihilo

 

pulcher

 

evidentia

 

Domine

 

gratias

 

scientia


nostra

 

ignorantia

 

Scimus

 

conditor

 

dicentium

 

variari

 
mutari
 

Clamant

 

machina

 

Quidquid