FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203  
204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   >>   >|  
am: {210} aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut _fieret coelum et terra_. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde verba ista fierent, quo verbo a te dictum est? [Sidenote: VII. Verbum Dei coaeternum Deo.] 9. Vocas ergo nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul ac sempiterne omnia[301]. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera aeternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago. Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certae veritati. Novimus, Domine, novimus; quoniam inquantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, intantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi* tui cedit atque succedit quoniam vere immortale atque aeternum est. Et ideo Verbo tibi coaeterno, simul et sempiterne* dicis omnia quae dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia quae dicendo facis. [Sidenote: VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.] 10. Cur quaeso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc* desinit, quando debuisse incipere vel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod et [Sidenote: Joh. 8, 25.]_Principium[302] est quia* et loquitur nobis_. Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur, et intus quaereretur, et inveniretur in aeterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio vocem tuam, Domine, dicentis* mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam {211} mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi* vere discimus cum [Sidenote: Joh. 3, 29.]_stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter vocem sponsi_, reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus[303]. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos,
PREV.   NEXT  
|<   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203  
204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   >>   >|  



Top keywords:

loquitur

 

Sidenote

 

Verbum

 

Domine

 

sempiterne

 

quoniam

 

fieret

 

desinit

 
incipit
 
dicitur

dicendo

 

aeterna

 
Principium
 

redimus

 

veritatem

 

quidquid

 

insonuit

 
auribus
 

Evangelio

 
carnem

hominum

 
crederetur
 

discipulos

 

veritate

 

inveniretur

 

quaereretur

 

magister

 

desinere

 

faceres

 

transitoriam


incipere
 

debuisse

 
diceres
 

quando

 

ratione

 

cognoscitur

 

transitoria

 

feceras

 

aliquid

 

propter


sponsi

 

reddentes

 

gaudemus

 

gaudio

 

stamus

 

audimus

 
maneret
 

erraremus

 

errore

 

cognoscendo