um futurarum et memoria praeteritarum
variatur affectus, sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit
incommutabiliter aeterno, hoc est, vere aeterno creatori mentium[308].
Sicut ergo nosti in principio coelum et terram sine varietate notitiae
tuae, ita _fecisti in principio coelum et terram_ sine distentione*
actionis tuae. Qui intelligit, confiteatur tibi; et qui non intelligit,
confiteatur tibi. O quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua!
[Sidenote: Ps. 145, 8.]_Tu_ enim _erigis elisos_, et non cadunt quorum
celsitudo tu es.
* * * * *
{226}
LIBER DUODECIMUS.
Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, _In principio
fecit Deus coelum et terram_; in quo _coeli_ nomine significari docet
creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quae faciem Dei semper
contemplatur; _terrae_ autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum
corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi
rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae
profunditate sensum multiplicem erui posse et debere, quinimo, quidquid
omnino veri in ejus verbis inveniri potest, id in iis revera contineri,
confitetur.
[Sidenote: I. Difficilis inquisitio veri.]
1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitae meae, pulsatum
verbis sanctae Scripturae tuae: et ideo plerumque in sermone copiosa est
egestas humanae intelligentiae; quia plus loquitur inquisitio quam
inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus
pulsans quam sumens. Tenemus promissum; quis corrumpet illud? [Sidenote:
Rom. 8, 31.]_Si Deus pro nobis, quis contra nos? [Sidenote: Mat. 7, 7.
8.]Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur
vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, et pulsanti
aperietur._ Promissa tua sunt; et quis falli timeat, cum promittit Veritas?
[Sidenote: II. De duplici coelo et terra.]
2. Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam _tu fecisti
coelum et terram_; hoc coelum quod video, terramque quam calco, unde est
haec terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli, Domine, de quo
audivimus in voce Psalmi: [Sidenote: Ps. 113, 16.]_Coelum coeli Domino;
terram autem dedit filiis hominum?_ Ubi est coelum quod non cernimus, cui
terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique
totum ita accepit* speciem pulchram in novissimis, c
|