FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205  
206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   >>   >|  
ondum intelligunt, quomodo fiant quae per te, atque in te fiunt: et conantur aeterna sapere; sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat, et adhuc vanum est. Quis tenebit illud, et figet illud, ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis, et comparet cum temporibus nunquam stantibus, et videat esse incomparabilem; et videat longum tempus, nisi ex multis praetereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem praeterire* quidquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum vero tempus totum esse praesens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex praeterito consequi; et omne praeteritum ac futurum ab eo quod semper est praesens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet, et videat quomodo stans dictet et futura et praeterita tempora, nec futura nec praeterita aeternitas? Numquid manus mea valet hoc, aut manus oris mei per loquelas agit tam grandem rem? [Sidenote: XII. Deus fecerit ante mundi creationem.] 14. Ecce respondeo dicenti, "Quid faciebat Deus antequam _faceret coelum et terram_?" respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur joculariter, eludens quaestionis violentiam: "Alta," inquit, "scrutantibus gehennas parabat." Aliud est videre, aliud* ridere; haec non respondeo. Libentius enim responderim, "Nescio," quod nescio; quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturae creatorem. Et si coeli et terrae nomine omnis creatura intelligitur; audenter dico, "Antequam _faceret Deus coelum et terram_, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat?" Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat creatura*, antequam fieret ulla creatura. 15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem et omnicreantem {213} et omnitenentem, coeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent quae abs te condita non essent[304]? aut quomodo praeterirent, si nunquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam _faceres coelum et terram_, cur dicitur
PREV.   NEXT  
|<   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205  
206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   >>   >|  



Top keywords:

videat

 

antequam

 

faciebat

 

respondeo

 

praesens

 

quomodo

 

coelum

 

terram

 
tempus
 
creatura

praeteritum

 

faceres

 
innumerabilia
 

praeterire

 

futurum

 

saecula

 

miratur

 
terrae
 

praeterita

 
futura

tempora

 
faceret
 

temporum

 

fuissent

 

semper

 

paululum

 

motibus

 

nunquam

 

tenebit

 

longum


omnium
 

praeterirent

 
Antequam
 

utiliter

 

utinam

 

creaturam

 

quidquid

 

aliquid

 

operator

 

laudatur


aliquod

 

respondit

 

interrogavit

 

dicitur

 

irridetur

 

noster

 
nomine
 

intelligitur

 

creaturae

 

creatorem