itabam: foedas
et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas
tamen; et informe appellabam, non quod careret forma, sed quod talem
haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus,
et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem* illud quod cogitabam, non
privatione omnis formae, sed comparatione formosiorum erat informe: et
suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino {228}
detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non poteram. Citius enim
non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter
formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil*. Et
cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus
formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque variantem; et
intendi in ipsa corpora, eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua
desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse quod non erant; eumdemque
transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non
per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si totum tibi
confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi,
quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare
honorem et canticum laudis de his quae dictare non sufficit. Mutabilitas
enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res
mutabiles. Et haec quid est? Numquid animus? numquid corpus? numquid
species animi vel corporis? Si dici posset, "Nihil aliquid," et, "Est non
est*," hoc eam dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet
istas visibiles et compositas.
[Sidenote: VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos; et terram, id
est informem materiam.]
7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia
inquantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque
enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud* et alias aliter, sed
idipsum[310] et idipsum et idipsum, [Sidenote: Isa. 6, 3.]_Sanctus,
Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens_; in Principio quod est de[311]
te, in Sapientia tua quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de
nihilo. Fecisti enim coelum et terram; non de te; nam esset aequale
Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut aequale
tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat unde faceres
ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo* fecisti coelum
et terr
|