FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207  
208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   >>   >|  
ensura temporis in quo.] 18. Et tamen dicimus longum tempus, et breve tempus; neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. Praeteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos; futurum itidem longum, post centum annos. Breve autem praeteritum, sicut puta, dicimus ante decem dies; et breve futurum, post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? Praeteritum enim jam non est, et futurum nondum est. Non itaque dicamus, "Longum est;" sed dicamus de praeterito, "Longum fuit," et de futuro," Longum erit." Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum jam esset praeteritum longum fuit, an cum adhuc praesens esset? Tunc enim poterat esse longum, quando erat quod esset longum: praeteritum vero jam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus, "Longum fuit praeteritum tempus;" neque enim inveniemus quid fuerit longum, quando ex quo praeteritum est, non est: sed dicamus, "Longum fuit illud praesens tempus;" quia cum praesens esset, longum erat. Nondum enim praeterierat ut non esset, et ideo erat quod longum esse posset. Postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit. 19. Videamus ergo, o anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum; datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An centum anni praesentes longum tempus est? Vide prius utrum possint praesentes esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est; nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur; jam unus est {215} praeteritus, alter praesens, caeteri futuri. Atque ita* mediorum quemlibet centenarii hujus numeri annum praesentem posuerimus; ante illum praeteriti erunt, post illum futuri: quocirca centum anni praesentes esse non poterunt*. Vide saltem utrum qui agitur unus, ipse sit praesens. Et ejus enim si primus agitur mensis, futuri sunt caeteri; si secundus, jam et primus praeteriit, et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus qui agitur, totus est praesens; et si non totus est praesens, non est annus praesens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis qui agitur, ipse praesens est; caeteri autem, praeteriti aut futuri. Quanquam neque mensis qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris caeteris; si novissimus, praeteritis caeteris; si mediorum quilibet, inter praeteritos et futu
PREV.   NEXT  
|<   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207  
208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   >>   >|  



Top keywords:

longum

 

praesens

 

tempus

 

agitur

 

praeteritum

 

Longum

 

centum

 

futuri

 
primus
 
dicamus

dicimus

 

caeteri

 
nondum
 

mensis

 

futurum

 

praesentes

 

destitit

 
praeteriti
 

poterat

 
praeteriit

quando

 
caeteris
 

praeterito

 

quilibet

 

secundus

 

mediorum

 

Praeteritum

 

futuro

 

praeteritis

 

novissimus


possint
 

nonaginta

 
praeteritos
 

futuris

 

respondebis

 

saltem

 

Quanquam

 

reliqui

 

menses

 

Duodecim


quorum

 

poterunt

 

quocirca

 

quemlibet

 

centenarii

 

numeri

 
posuerimus
 

praesentem

 

praeteritus

 

Domine