FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215  
216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   >>   >|  
ae nondum sunt, nec ea quae jam non sunt, nec ea quae nulla mora extenduntur, nec ea quae terminos non habent: nec futura ergo nec praeterita, nec praesentia, nec praetereuntia tempora metimur; et metimur tamen tempora. 35. "Deus creator omnium;" versus iste octo syllabarum, brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves; prima, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quatuor longas; secundam, quartam, sextam, octavam. Hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio*, renuntio, et ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est, brevi syllaba longam metior, eamque sentio habere bis tantum. Sed cum altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit? Ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? Ejus autem finitio, praeteritio est. Quid ergo est quod metiar? Ubi est, qua* metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambae sonuerunt, avolaverunt, praeterierunt, jam non sunt; et ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam {223} simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. Non ergo ipsas quae jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet. 36. In te, anime meus, tempora metior; noli mihi obstrepere: quod est, Noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior; affectionem quam res praetereuntes in te faciunt, et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, non eas* quae praeterierunt ut fieret: ipsam metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit? Nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? Nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina, et versus et quemque sermonem, motionumque dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit praemeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriaeque commendans coe
PREV.   NEXT  
|<   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215  
216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   >>   >|  



Top keywords:

metior

 

tempora

 

temporis

 

quantum

 

brevis

 

praeterierunt

 

metimur

 

tantum

 
praesentem
 
quomodo

sonare

 

obstrepere

 
versus
 

habent

 

futura

 

aliquid

 

spatio

 
longam
 

praetereuntes

 
fieret

praeterierint

 
faciunt
 

memoria

 

infixum

 

possum

 

finitae

 

affectionum

 

tuarum

 

inquam

 

affectionem


turbis
 

cogitationem

 
sonando
 

diceremus

 

voluerit

 

aliter

 

renuntiamus

 

dimensiones

 

motionumque

 

quaslibet


spatiis

 

temporum

 

aliquis

 

silentio

 

spatium

 

memoriaeque

 
commendans
 

utique

 

longiusculam

 

constituerit