FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212  
213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   >>   >|  
parvarum atque magnarum. [Sidenote: Gen. 1, 14.]_Sunt et sidera et luminaria coeli in signis, et in temporibus, et in annis, et in diebus_: sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae* rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. 30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quaero, quoniam dies dicitur, non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius* ejus circuitus ab oriente usque ad orientem, secundum quod dicimus, 'Tot dies transierunt;' cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium: quoniam ergo dies expletur motu solis, atque circuitu ab oriente usque ad orientem; quaero utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim primum dies esset; dies ergo esset etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum, tam brevis mora esset quam est horae unius; sed vicies et quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret; nec ille*, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc quaeram, quid sit illud quod vocatur dies, sed {220} quid sit tempus quo metientes solis circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circumiret. Nemo ergo mihi dicat coelestium corporum motus esse tempora: quia et cujusdam voto cum sol stetisset; [Sidenote: Jos. 10, 13.]ut victoriosum* praelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas. [Sidenote: XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.] 31. Jubes ut approbem si quis dicat tempus esse motum corporis? Non jubes. Nam corpus nullum, nisi in tempore, moveri audio: tu dicis. Ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. Cum en
PREV.   NEXT  
|<   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212  
213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   >>   >|  



Top keywords:

tempus

 

temporis

 
spatio
 

orientem

 
circumiret
 

secundum

 
Sidenote
 
oriente
 

corporis

 

utrumque


aliquando
 
quoniam
 

tantum

 

quaero

 

etiamsi

 
corporum
 

dicimus

 

metimur

 
quanto
 

circuitum


diceremus

 

tempore

 
dimidio
 

peractum

 

tempora

 

coelestium

 

simplo

 
simplum
 
vocatur
 

duplum


comparantes

 

peractus

 

quaeram

 
peraguntur
 
metientes
 

duodecim

 

spatium

 
Veritas
 

Tempus

 

demonstrabis


videre

 
videor
 

approbem

 
moveri
 

corpus

 
nullum
 

distentionem

 

praelium

 

perageret

 

stabat