|
ujus* fundus est terra
nostra; sed ad illud coelum coeli, etiam terrae nostrae coelum terra est.
Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale
coelum quod Domino est, non filiis hominum.
[Sidenote: III. Quid tenebrae super faciem abyssi.]
3. Et nimirum haec _terra erat invisibilis et incomposita_, et nescio quae
profunditas abyssi super quam non erat lux; quia nulla species erat illi;
unde jussisti ut scriberetur, quod {227} [Sidenote: Gen. 1, 2.]_tenebrae
erant super abyssum_; quid aliud quam lucis absentia? Ubi enim lux esset,
si esset, nisi superesset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum
erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem? Super itaque erant
tenebrae, quia super lux aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et
quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine,
docuisti hanc* animam quae tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me,
quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non
erat aliquid; non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen
omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.
[Sidenote: IV. Quid terra invisibilis et incomposita.]
4. Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur,
nisi usitato aliquo vocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri
potest propinquius informitati omnimodae, quam terra et abyssus? Minus enim
speciosa sunt, pro suo gradu infimo, quam caetera superiora perlucida et
luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine
specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus
intimatam, ut appellaretur _terra invisibilis et incomposita_?
[Sidenote: V. Cur sic apellata videtur materia informis.]
5. Ut cum in ea* quaerit cogitatio quid sensus attingat, et dicit sibi,
"Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est
corporum; neque sensibilis, quoniam quod* videatur et quod sentiatur in
invisibili et incomposita non est:" dum sibi haec dicit humana cogitatio,
conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.
[Sidenote: VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid
modo.]
6. Ego vero, Domine, si totum confitear* tibi ore meo et calamo meo,
quidquid de ista materia docuisti me, cujus antea nomen audiens et non
intelligens, narrantibus mihi eis[309] qui non intelligerent, eam cum
speciebus innumeris et variis cogitabam; et ideo non eam cog
|