FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210  
211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   >>   >|  
s ille ante dicatur. Futura ergo nondum sunt; et si nondum sunt, non sunt: et si non sunt, videri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae jam sunt, et videntur. [Sidenote: XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.] 25. Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim Prophetas tuos. Quisnam ille modus est quo doces futura, cui futurum quidquam non est; vel potius de futuris doces praesentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; [Sidenote: Ps. 138, 6.]_invaluit ex me, non potero ad illum_; potero autem ex te, cum dederis tu, _dulce lumen_ occultorum* _oculorum meorum_. [Sidenote: XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.] 26. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec praeterita. Nec proprie dicitur, Tempora sunt tria; praeteritum, praesens et futurum: sed fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. Sunt enim haec in anima tria quaedam, et alibi ea non video; praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris exspectatio. Si haec permittimur dicere, tria tempora video, fateorque* tria sunt. Dicatur etiam, Tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum; sicut abutitur consuetudo, dicatur: ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo; dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est, {218} esse jam, neque id quod praeteritum est. Pauca sunt enim quae proprie loquimur, plura non proprie; sed agnoscitur quid velimus. [Sidenote: XXI. Quomodo tempus liceat metiri.] 27. Dixi ergo paulo ante, praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora. Et si quis mihi dicat, "Unde scis?" respondeam, "Scio quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita vel futura. Praesens vero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? Metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur*; quid enim metiatur, non erit. Sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? Unde, nisi ex futuro? qua, nisi per praesens? quo, nisi in praeteritum? Ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in illud quod jam non est. Quid autem metimur, nisi
PREV.   NEXT  
|<   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210  
211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   >>   >|  



Top keywords:

praesens

 

futura

 

metimur

 

Sidenote

 

praeteritum

 

futurum

 

proprie

 

tempora

 
Tempora
 
futuris

nondum

 

praesentibus

 
temporis
 

quomodo

 

possumus

 

praeterit

 

metitur

 
praeterita
 

dicere

 
metiri

tempus

 
potero
 

praeteritis

 

praetereuntia

 

dicitur

 

dicatur

 

possunt

 

videntur

 

possimus

 

tantum


praedici
 

duplum

 
simplum
 

quantum

 

liceat

 

loquimur

 

intelligatur

 

agnoscitur

 

partibus

 

Quomodo


velimus

 

renuntiare

 

metiatur

 

praeterierit

 

Futura

 

spatium

 
Metitur
 

futuro

 

spatio

 

quando