FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209  
210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   >>   >|  
t videri id quod non est. Et qui narrant praeterita, non utique narrarent*, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent cerni omnino non possent. Sunt ergo et futura et praeterita." [Sidenote: XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.] 23. Sine me, Domine, amplius quaerere; spes mea, non conturbetur intentio mea. Si enim sunt futura et praeterita, volo scire ubi sint. Quod si nondum valeo, scio tamen ubicumque sunt, non ibi ea futura esse, aut praeterita, sed praesentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt; si et ibi praeterita sunt, jam non ibi sunt. Ubicumque ergo sunt quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. Quanquam praeterita cum vera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae quae praeterierunt, sed verba concepta ex imaginibus earum, quae in animo velut vestigia per sensus praetereundo fixerunt. Pueritia quippe mea quae jam non est, in tempore praeterito est quod jam non est, imaginem vero ejus cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. Utrum similis causa sit etiam praedicendorum futurorum, ut rerum quae nondum sunt, jam existentes praesentiantur imagines*; confiteor, Deus meus, nescio. Illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras, eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem quam praemeditamur nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus, et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura sed praesens est*. {217} 24. Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, videri nisi quod est non potest. Quod autem jam est, non futurum sed praesens est. Cum ergo videri dicuntur futura, non ipsa quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae, vel signa forsitan videntur, quae jam sunt; ideo non futura, sed praesentia sunt jam videntibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. Quae rursus conceptiones jam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. Intueor auroram, oriturum solem praenuntio: quod intueor, praesens est; quod praenuntio, futurum: non sol futurus qui jam est, sed ortus ejus qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. Sed nec illa aurora quam in coelo video, solis ortus est, quamvis eum praecedat; nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut futuru
PREV.   NEXT  
|<   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209  
210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   >>   >|  



Top keywords:

futura

 

praeterita

 

nondum

 

praesentia

 

videri

 

praesens

 

intueor

 

futurum

 
tempore
 
memoria

concepta

 

praenuntio

 
futurorum
 

praemeditamur

 

dicuntur

 

actionem

 

praesentem

 
forsitan
 

videntur

 
praemeditationem

causae

 
habeat
 

itaque

 

Quoquo

 

arcana

 

praesensio

 

potest

 

fuerimus

 

praemeditabamur

 

coeperimus


aggressi
 

Loquatur

 
loquor
 

possem

 

praedicere

 

imaginarer

 

futurus

 

aurora

 

cernuntur

 

futuru


imaginatio

 

praecedat

 

quamvis

 

conceptiones

 

praesentes

 

rursus

 
videntibus
 

quibus

 

praedicantur

 

intuentur