FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217  
218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   >>   >|  
aeterita oblitus_; non in ea quae futura et transitura sunt, sed _in ea quae ante sunt_, non distentus, sed _extentus_*, non secundum distentionem, sed secundum intentionem [Sidenote: Phil. 3, 13. 14.]_sequor ad palmam supernae vocationis_; ubi [Sidenote: Ps. 25, 7.]_audiam vocem laudis_ tuae, et [Sidenote: Ps. 26, 4.]_contempler delectationem_ tuam, nec venientem, nec praetereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus aeternus es: at ego in tempora dissilui*, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. [Sidenote: XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.] 40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt, "Quid faciebat Deus antequam _faceret coelum et terram_? Aut quid ei venit in mentem ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit?" Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non {225} dicitur, "Nunquam," ubi non est tempus. Quod* ergo dicitur, "nunquam fecisse," quid aliud dicitur nisi "nullo tempore fecisse?" Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura[307], et desinant istam _vanitatem loqui_. _Extendantur_ etiam _in ea quae ante sunt_, et intelligant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora. [Sidenote: XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.] 41. Domine Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe inde me projecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et* congaudeam luci tuae. Certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum; nimium mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus: quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum saeculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noveris omnia futura et praeterita. Longe tu, longe mirabilius, longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis, exspectatione voc
PREV.   NEXT  
|<   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217  
218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

tempora

 

Domine

 

canticum

 

dicitur

 

futura

 

quidquid

 

nunquam

 
secundum
 
aliquid

animus

 

faceret

 
praeterita
 

quantum

 

fecerit

 

fecisse

 

creatura

 
tempus
 

conditor

 
quomodo

delictorum

 
meorum
 

consequentia

 

cognoscit

 

secreti

 

projecerunt

 

exspectatione

 

Extendantur

 

intelligant

 

vanitatem


desinant
 

aeternum

 
creatorem
 

creaturam

 

aliqua

 

coaeterna

 

omnium

 

temporum

 

Quomodo

 

grandi


cantantem

 

abierit

 

quemadmodum

 

cantantis

 

lateat

 

peractum

 
reliquum
 

saeculorum

 

exordio

 

restet