pit edere illam vocem quae sonat, donec
ad propositum terminum perducatur: imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam
peractum est, utique sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita
peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum trajicit,
diminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione* futuri sit
totum praeteritum.
[Sidenote: XXVIII. Animo metimur tempora.]
37. Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est? aut
quomodo crescit praeteritum quod jam non est, nisi quia in animo qui illud
agit tria sunt? Nam et exspectat et attendit et meminit, ut id quod
exspectat, per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur
negat futura nondum esse? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum.
Et quis negat praeterita jam non esse? Sed tamen adhuc est in animo memoria
praeteritorum. Et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto
praeterit? Sed tamen perdurat attentio per quam pergat* abesse quod aderit.
Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa
exspectatio futuri est; {224} neque longum praeteritum tempus quod non est,
sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est.
38. Dicturus sum canticum quod novi: antequam incipiam, in totum
exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo* in
praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea: atque distenditur vita
hujus actionis mea; in memoriam, propter quod dixi; et in exspectationem,
propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam
trajiciatur quod erat futurum ut fiat praeteritum. Quod quanto magis agitur
et agitur, tanto breviata exspectatione prolongatur memoria; donec tota
exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam.
Et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in
singulis syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est
illud canticum; hoc in tota vita hominis, cujus partes sunt omnes actiones
hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cujus partes sunt omnes
vitae hominum.
[Sidenote: XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.]
39. Sed quoniam [Sidenote: Ps. 62, 4.]_melior est misericordia tua super
vitas_, ecce distentio est vita mea, et _me suscepit dextera tua_ in Domino
meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per
multa, _ut_ per cum _apprehendam in quo et apprehensus sum_, et a veteribus
diebus colligar sequens unum[306] _pr
|