FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222  
223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   >>   >|  
itatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, _terra* invisibilis et incomposita_, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec praeterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium. {230} [Sidenote: X. A Deo cupit edoceri.] 10. O lumen Veritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi. Defluxi ad ista et obscuratus sum; sed hinc etiam, hinc adamavi te. Erravi et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum[312]*. Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et tunc vivam. Non ego vita mea sim, male vixi ex me, mors mihi fui; et in te revivisco*. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana valde. [Sidenote: XI. Quid a Deo didicerit.] 11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem* interiorem, quia tu aeternus es, [Sidenote: 1 Tim. 6, 16.]_solus habeas immortalitatem_[313]; quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quae non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti; et hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est[314]; et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo[315]. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. 12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus voluptas* tu solus es, teque perseverantissima castitate[316] hauriens, mutabilitatem suam nusquam et nunquam exserit[317], et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod {231} exspectet, nec in praeteritum trajiciens[318] quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inha
PREV.   NEXT  
|<   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222  
223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 
dixisti
 

interiorem

 

manifestatione

 

persistam

 

magisque

 

clarescat

 

peccatum

 
sobrius
 
voluntas

mutabilitatem

 

variatur

 
claret
 

conspectu

 

Domine

 
naturas
 

substantias

 

fecisti

 

aeternus

 
immortalitatem

temporibus

 

mutaris

 
immortalis
 

motuve

 

specie

 

habeas

 

quoniam

 

affectu

 
habens
 
futurum

exserit

 

semper

 

praesente

 

exspectet

 

distenditur

 

tempora

 

trajiciens

 

praeteritum

 

meminerit

 

nunquam


nusquam

 

nullius

 

perturbat

 
ordinem
 

imperii

 

delictum

 
voluntatis
 
perseverantissima
 

castitate

 

hauriens