FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  
illorum numero delectis, ultro me offeram congressurum; bona fide protestans eo mihi gratius fore certamen, quo melius instructi accesserint. 7. Et quoniam Dominus Deus Dominam meam reginam, eximiis naturae, eruditionis ac regiae educationis dotibus exornare voluit, si sua Maiestas huiusmodi auditionem, qualem in quinto articulo secundo loco efflagitavi, sua regali praesentia et benigna attentione cohonestare dignaretur, sperarem sane, me articulos controversos optima methodo et perspicuis argumentis ita illustrare, atque ab omnibus fallaciarum involucris quibus constricti sunt, explicare posse, ut zelo veritatis et amore, quo sua Maiestas populum complectitur, mediocriter eius animum inclinarem, quum ad plurimas res, quae regno suo non parum detrimenti afferunt, damnandas et reiiciendas, tum ad nos catholicos, misere iamdui oppressos, maiore aequitate prosequendos. 8. Neque vero dubium mihi est quin vos, ornatissimi consiliari S. M., quum in maximi momenti negotiis praeclare ac sapienter agere soleatis, ubi has de fide controversias, quas adversarii nostri non sine fuco et confuse plerumque pertractant, bona fide delectas et fuco nudatas perspexeritis, luce meridiana clarius cognituri sitis, quam solidis et firmis fundamentis fides catholica nitatur. Et quia e contrario protestantium argumenta sunt omnino frivola et infirma, quae temporis iniquitate vim aliquam contra nos habere putantur; futurum spero, ut vestrarum animarum et innumerabilium aliarum, quae a vestro nutu et exemplo pendent, miserti, ab huiusmodi falsorum dogmatum architectis et doctoribus facies vestras animumque ipsum avertatis, ac nobis, qui vitam nostram pro vesta salute alacriter profundere parati sumus, aequiori et magis propitia mente auscultetis. Multae innocentes manus quotidie et sine intermissione pro vobis in coelum attolluntur. Haec in vos studia sunt eorum Anglorum, qui in provinciis transmarinis numquam interiturae posteritatis patres, virtuti et eruditioni adquirendae dant operam; omninoque secum statuerunt, a salute vestra promovenda non prius absistere, quam vel animas vestras Christo lucrifecerint, vel lanceis vestras confixi generose occubuerint. Et quidem quod ad Societatem nostram attinet, velim sciatis, omnes nos, qui sumus de Societate Iesu, per totum terrarum orbem longa lateque diffusi, (quorum continua successio et multitudo omnes machinationes vestras anglicas facile superabit), sanctum foedus iniisse ut cruces, quas n
PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  



Top keywords:
vestras
 

huiusmodi

 

Maiestas

 

salute

 

nostram

 
avertatis
 

cruces

 
animumque
 

architectis

 
doctoribus

facies
 

iniisse

 

parati

 

foedus

 
catholica
 
aequiori
 

profundere

 

alacriter

 

nitatur

 
dogmatum

sanctum
 

miserti

 

omnino

 

frivola

 
putantur
 

futurum

 
argumenta
 

habere

 

infirma

 

aliquam


temporis

 
contra
 
vestrarum
 
exemplo
 
pendent
 
iniquitate
 

vestro

 
contrario
 

animarum

 
innumerabilium

protestantium

 

aliarum

 
falsorum
 
occubuerint
 

facile

 

quidem

 
attinet
 

Societatem

 

generose

 

confixi