FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  
nos, ritus, ornamenta convellit? Cui patellas aureas, et argenteos calices, et sumptuosa donaria, et opulentam gazam invidet? Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio nostri Nemrodes[136] obtenderunt, quum depecularentur ecclesias, et Christi patrimonium dissiparent? Contra vero magnus ille Constantinus Christomastigon terror, quam Eeclesiam tranquillavit? Illam, cui Pontifex Sylvester praefuit,[137] quem in Soracte latitantem accersiit, ut eius opera nostro baptismate tingeretur.--Quibus auspiciis victor? Signo crucis.[138]--Qua matre gloriosus? Helena.--Quibus se patribus adiunxit? Nicaenis.--Cuiusmodi? Vt Sylvestro, ut Marco, ut Iulio, ut Athanasio, ut Nicolao.--Cuius se precibus[139] commendavit? Antonii.--Quam sellam postulavit[140] in Synodo? Vltimam.--O quanto regalior hac sede, quam qui regis titulum, non debitum, ambierunt! Singula narrare longum est. Sed ex his duobus altero nobis infestissimo, altero nobis amicissimo, licebit singula coniicere, quae sunt horum simillima. Etenim, ut nostrorum illa fuit Epistasis turbulenta, sic nostrorum haec evasit divina Catastrophe. TVRCAE.-Turcica videamus. Mahometes et Sergius monachus apostata in profundo barathro iacent ululantes, et suis et posterorum sceleribus onusti. Haec portentosa et efferata bellua, Sarraceni, Turcae, nisi a nostris ordinibus militiae sacrae,[141] nisi a nostris principibus et populis accisa fuisset ac repressa, per Lutherum quidem, (cui gratias hoc nomine Solymanus Turcus litteris egisse dicitur), et per lutheranos regulos (quibus Turcorum progressio laetabilis existimatur); haec, inquam, Erinnys furiosa et exitiosa mortalibus, totam iam depopularetur et vastaret Europam; neque indiligentius altaria et signa crucis, quam ipse Calvinus everteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprii, utpote nostrorum industria a christianorum iugulis repulsi. HAERETICI.--Despectemus in haereticos, faeces, et folles, et alimenta gehennae. Primus occurrit Simon Magus. Quid ille? "Eripiebat homini liberam[142] voluntatem; solam fidem[143] percrepabat." Mox Novatianus: Quis? Antipapa Cornelio,[144] Pontifici Romano, "hostis sacramentorum poenitentiae et chrismatis."[145] Deinde Manes Persa: hic docebat "baptismum salutem[146] non conferre." Post Aerius Arianus "preces damnabat pro mortuis,[147] confundebat episcopis sacerdotes." Hinc Aerius "solam[148] et ipse fidem personabat," cognominatus atheos[149] non minus quam Lucianus. Sequitur Vigi
PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  



Top keywords:
nostrorum
 

nostri

 

crucis

 

Quibus

 

Aerius

 
altero
 

nostris

 
portentosa
 

mortalibus

 
Turcae

exitiosa
 

furiosa

 

inquam

 

efferata

 
Sarraceni
 
depopularetur
 

Erinnys

 

bellua

 

vastaret

 
everteret

Calvinus
 

hostes

 

sceleribus

 

Europam

 
indiligentius
 

altaria

 
onusti
 

laetabilis

 

gratias

 

quidem


nomine

 
Solymanus
 
Lutherum
 
fuisset
 
populis
 
principibus
 

repressa

 
Turcus
 

sacrae

 
quibus

regulos

 

Turcorum

 
progressio
 
accisa
 

lutheranos

 

dicitur

 
proprii
 

militiae

 

litteris

 

egisse