FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  
hoc scio, quantuluscumque sum, periclitari me non posse, dum Christi gratia fultus adversum talia commenta, tam invisa, tam insulsa, tam bruta, coelo terraque iuvantibus, praeliabor. NONA RATIO SOPHISMATA Scitum est, inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet saepe fucata disputatio, quam schola Philosophorum exsibilat. Multa peccat adversarius in hoc genere; sed quatuor fallacies plerumque consuitur, quas in Academia malim, quam in trevio, retexere. Primum vitium [Greek: skiamachia] est, quae auras et umbras magno contau diverberat. Hoc pacto: contra coelibes iuratos et votos in castimoniam, quod nuptiae bonae sint, virginitas melior, offeruntur Scripturae loquentes honorifice de coniugio. Quem feriunt? Contra meritum hominis christiani, tinctum Christi sanguine, alioquin nullum, promuntur testimonia, quibus iubemur, nec naturae, nec legi, sed sanguini Christi fidere. Quem refellunt? In eos, qui colunt Coelites, ut famulos Christi maxime gratiosos, citantur integrae pagellae, quae vetant colere multos Deos. Vbinam sunt? Huiusmodi argumentis, quae apud haereticos infinita reperio, nobis esse detrimento non poterunt; vobis esse fastidio poterunt. Aliud vitium [Greek: logomachia] est, quae sensa deserens, loquaciter cum verbo litigat, "Invenias mihi Missam, inquiunt, aut Purgatorium in Scripturis." Quid ergo? Trinitas, Homoousion, Persona, nusquam sunt in Bibliis, quia voces istae non sunt? Affine est huic peccato litterarum aucupium; quum neglecta consuetudine et mente loquentium, quae vita vocabuli est, adversus elementa contenditur. Nempe sic aiunt: "Presbyter nihil est Graecis, nisi senior; Sacramentum, quodvis mysterium." Caeterum acute D. Thomas,[112] ut omnia: "In vocibus, inquit, videndum, non tam ex quo, quam ad quid sumantur." Tertium, [Greek: homonumia] est, longe lateque patens. Vt: "Quorsum ordo sacerdotum; quum Ioannes (Apoc. v. 10) omnes nos vocaverit sacerdotes?" Etiam hoc addidit: "Regnabimus super terram." Quorsum ergo reges? Item: "Propheta (Isai. LVIII. 6) celebrat ieiunium spiritale, hoc est, ab inveteratis criminibus abstinentiam. Valeat ergo ciborum delectus, et dierum praescriptio." Siccine? Igitur insanierunt Moyses, David, Elias, Baptistes, Apostoli, qui biduo, triduo, vel hebdomadis inediam terminarunt; quae quidem, ut a crimine, debebat esse perpetua. Hoc quale sit, iam vidistis: propero. Quartum his adiicitur "Circulatio," in hunc modum: Da mihi notas, inquam, Eccl
PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  



Top keywords:
Christi
 

vitium

 

poterunt

 

Quorsum

 

mysterium

 
quodvis
 

Sacramentum

 
Thomas
 

Caeterum

 
inquit

homonumia
 

Tertium

 

sumantur

 

lateque

 
patens
 
vocibus
 

senior

 

videndum

 

Affine

 
peccato

Bibliis
 

nusquam

 

Scripturis

 

Purgatorium

 
Trinitas
 

Persona

 
Homoousion
 

litterarum

 

aucupium

 

contenditur


Presbyter

 
Graecis
 
elementa
 
adversus
 
consuetudine
 
neglecta
 

loquentium

 
vocabuli
 

inediam

 
hebdomadis

terminarunt

 

quidem

 
crimine
 
triduo
 

Moyses

 

insanierunt

 
Apostoli
 

Baptistes

 

debebat

 

perpetua