FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66  
67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   >>   >|  
ustissimus, exaggeraret. Hac trutina non levius in Deum severissime iudicantem deliquerit ille caupo, qui gallum gallinaceum, quando non est opus, occiderit, quam infamis ille sicarius, qui plenus Beza, Gallum heroa Guisium, admiribili virtute principem, displosa fistula interemit; quo facinore nihil vidit orbis noster aetate nostra funestius, nihil luctuosius. DE GRATIA.--Sed fortasse, qui tam sunt in peccati conditione tetrici, magnifice philosophantur de divina gratia, quae huic malo succurrere ac mederi possit. Praeclaras vero isti partes assignant gratiae, "quam neque infusam cordibus nostris, neque ad resistendum sceleribus validam esse latrant, sedextra nos in solo Dei favore[96] collocant: "qui favor non emendet impios, nec purget, nec illuminet, nec ditet; sed veterem illam sentinam adhuc manantem atque foetentem, ne deformis et odiosa putetur, Deo connivente, dissimulet. Quo suo plasmate tantopere delectantur, ut ne "Christus quidem aliter apud illos[97] gratia plenus et veritate dicatur, quam quod ei Deus Pater mirandum in modum faverit." DE IVISTITIA.--Quae res ergo iustitia est? Relatio.[98] Non enim ex theologics concinnata virtutibus, fide, spe, charitate, quae animam suo nitore convestiant; sed tantum "occultatio delicti, quam qui sola fide prehenderit, ille tam de salute certus est, ac si iampridem interminato coeli gaudio[99] frueretur." Age, somniet hoc; sed unde constare poterit de futura perseverantia, qua qui caruit, exivit infelicissimus, licet ad tempus pure pieque iustitiam coluisset? Imo vero, "haec tua fides, Calvinus ait[100], nisi tuam tibi perseverantiam firme pronuntiet, ut hallucinari nequeas, tamquam inanis et languida sperneretur." Agnosco discipulum Lutheri. "Christianus, inquit ille[101] etiam volens, non potest salutem perdere, nisi nolit credere." DE SACRAMENTIS.--Ad Sacramenta festino. Nullum, nullum, non duo, non unum, O Sancte Christe, reliquerant. Ipsorum quippe panis venenum est; Baptismus etsi adhuc verus, tamen ipsorum iudicio "nihil est, non est unda salutis, non est canalis gratiae, non derivat in nos Christi merita; sed significatio dumtaxat salutis est. Itaque nihilo pluris Baptismum Christi, quoad naturam rei, quam Ioannis facere caeremoniam. Si habeas, recte; si careas, nihil damni: crede, salvus es, antequam abluere."[102] Quid ergo parvuli, qui nisi iuventur virtute Sacramenti, sua fide miselli nihil assequuntur? "Potius quam Sacramento Baptismatis quidquam t
PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66  
67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   >>   >|  



Top keywords:
gratia
 

salutis

 

Christi

 

gratiae

 

plenus

 
virtute
 

Potius

 
assequuntur
 

Sacramento

 
coluisset

perseverantiam
 

Calvinus

 

pronuntiet

 

sperneretur

 
Sacramenti
 
Agnosco
 

discipulum

 

Lutheri

 

iuventur

 
languida

inanis
 

hallucinari

 

iustitiam

 

miselli

 
nequeas
 

tamquam

 
quidquam
 

gaudio

 

frueretur

 

interminato


iampridem

 
prehenderit
 
salute
 
certus
 
somniet
 
exivit
 

caruit

 
infelicissimus
 

Christianus

 
tempus

perseverantia

 

constare

 
Baptismatis
 
poterit
 

futura

 

pieque

 
parvuli
 

iudicio

 

canalis

 

derivat