FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  
us. DAMNATI.-Nunc e contrario, si libet, inspiciamus in Tartara. Cremantur incendio sempiterno. Qui? Iudaei. Quam Ecclesiam adversati? Nostram.--Qui? Ethnici. Quam Ecclesiam crudelissime persequuti? Nostram.--Qui? Turcae. Quae templa demoliti? Nostra.--Qui? Haeretici. Cuius Ecclesiae perduelles? Nostrae.--Quae enim Ecclesia praeter nostram omnibus inferorum portis[132] se opposuit? IVDAEI.--Quum, pulsis Hebraeis, Christiani[133] succrescerent Hierosolymis, Deum immortalem! qui concursus hominum ad loca sacra fuit,[134] quae urbis religio, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium, quibus velut exuviis mariti, Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manavit in nos Iudaeorum odium ferum et implacabile. Queruntur etiam nunc, maiores nostros maioribus suis exitio fuisse. A Simone Mago et lutheranis nullum ictum acceperunt. ETHNICI.--In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio, trecentis annis, per intervalla temporum, aerumnosissima Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus et filiis nostrae fidei. Cognoscite vocem tyranni, qui Divum Laurentium torruit in craticula:[135] Hunc esse vestris Orgiis Moremque et artem, proditum est; Hanc disciplinam foederis, Libent ut auro antistites. Argenteis scyphis ferunt Fumare sacrum sanguinem, Auroque nocturnis sacris Adstare fixos cereos. Tunc cura summa est fratribus, (Vt sermo testatur loquax), Offerre, fundis venditis, Sestertiorum millia. Addicta avorum praedia Foedis sub auctionibus Successor exhaeres gemit, Sanctis egens parentibus. Haec occulantur abditis Ecclesiarum in angulis; Et summa pietas creditur Nudare dulces liberos. Deprome thesauros, malis Suadendo quos praestigiis Exaggeratos obtines, Nigrantes quos claudis specu. Hoc poscit usus publicus; Hoc fiscus, hoc aerarium, Vt dedita stipendiis Ducem iuvet petunia. Sic dogma vestrum est, audio; "Suum quibusque reddito." En Caesar agnoscit suum Numisma, nummis inditum. Quod Caesaris scis, Caesari Da: nempe iustum postulo, Ni fallor; haud ullam tuus Signat Deus pecuniam. Nec quum veniret, aureos Secum Philippos detulit; Praecepta sed verbis dedit Inanis a marsupio. Implete dictorum fidem, Quae vos per orbem venditis, Nummos libenter reddite; Estote verbis divites. Quis videtur? In quos furit? Cuius Ecclesiae sacra, lych
PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  



Top keywords:
venditis
 

Nostram

 

Ecclesiae

 

Ecclesia

 

verbis

 
Ecclesiam
 

occulantur

 
parentibus
 

abditis

 
angulis

pietas
 

Nudare

 

creditur

 

Ecclesiarum

 
thesauros
 
claudis
 

Nigrantes

 

poscit

 

obtines

 
Exaggeratos

Deprome
 

liberos

 

Suadendo

 

praestigiis

 
dulces
 

Foedis

 
cereos
 

fratribus

 

Adstare

 

sacris


Fumare

 
ferunt
 
sacrum
 
sanguinem
 
nocturnis
 
Auroque
 

testatur

 
loquax
 

auctionibus

 
Successor

exhaeres

 

Sanctis

 
publicus
 
praedia
 

fundis

 

Offerre

 
Sestertiorum
 

millia

 

avorum

 

Addicta